Mark Twain
| Mark Twain | |
|---|---|
| Mark Twain | |
| Twain anno 1871 | |
| Natus | 30 Novembris 1835 Floridae in Missuria |
| Obiit | 21 Aprilis 1910 Redding in Connecticuta |
Mark Twain est nomen auctoris, sub quo Samuel Langhorne Clemens (30 Novembris 1835 – 21 Aprilis 1910),[1] scriptor Americanus, opera sua facetiis salibusque sparsa composuit,[2][3] inter quae praecipue mythistoriae et proverbia lepida omnibus fere nota sunt.[4][5] Dum vivit, praesidum Civitatum Foederatarum, artificum, negotiatorum divitum, nobilium Europaeorum Havaianorumque amicus fuit. Twain ob mythistorias Adventures of Huckleberry Finn (1884), quae interdum "Magna Mythistoria Americana" appellatur,[6] et The Adventures of Tom Sawyer (1876) celebratur. Scriptores qui eum maxime moverunt fuerunt Artemus Ward, Carolus Dickens, Thomas Paine, Robertus G. Ingersoll, Robertus Henricus Newell, Josh Billings, et Alexander Carlyle.
Index |
Mythistoriae [recensere]
Mythistoriae eius moribus sermoneque Americanis plane imbuuntur. Una ex his est The Advenures of Tom Sawyer (1876) (scilicet Casus in vita illius Tom Sawyer), de Tom Sawyer, puero doloso, qui poenas horum dolorum fugit pluribus dolis factis. In loco huius mythistoriae notissimo Tom Sawyer persuadet aliis ut saepem quandam pigmento albo tegant (i.e., ut laborem suum efficiant). Alia mythistoria est Adventures of Huckleberry Finn (1884), de puero Huckleberry paupere ingenuoque qui de Mississipia flumine cum servo fugitivo Jim fugit. Huck, ut saepe vocatur, mores iniustos inter homines praesertim de servitute in meridionali parte Civitatum Foederatarum observat.
Nomen [recensere]
Mark Twain narravit nomen suum se invenisse cum nauta esset in navibus super flumen Mississipiense. Altitudo duarum ulnarum[7] sub navem indicavit navigationem securam. Si nautae catapirata[8] hanc altitudinem invenerunt sermone Anglico exclamaverunt "mark twain" seu longius "by the mark twain," quod dicit "secundum notam catapiratae flumen sub navem duas ulnas altum est."
Notae [recensere]
- ↑ "The Mark Twain House Biography".
- ↑ "Mark Twain quotations".
- ↑ "Mark Twain Quotes – The Quotations Page".
- ↑ "Mark Twain quotations"
- ↑ "Mark Twain Quotes - The Quotations Page".
- ↑ "Mark Twain's Huckleberry Finn".
- ↑ fathom, cf. Thesaurus Anglicus Latinus "Smith-Hall"
- ↑ Archæologia Græca Iohannis Potter vulgo John Potter anni 1751
Nexus externi [recensere]