Carolus Peguy
E Vicipaedia
| Carolus Peguy | |
|---|---|
| Charles Péguy | |
| Natus | 7 Ianuarii 1873 Aureliani |
| Obiit | 5 Septembris 1914 Villeroy |
Carolus Peguy fuit scriptor Francicus, natus anno 1873 Aureliani et interfectus anno 1914 ad Villaregiam (francogallice Villeroy, praefecturae Sequanae et Matronae) in proelio apud Matronam, incipiente Bello Orbis Terrarum I.
Etiamsi de philosophia (e.g. de Cartesio et Bergsone) rebusque publicis acri mente et interdum vehementer scripsit, tamen gratia carminum religionem (praecipue Ioannam de Arc) laudantium praeclarus est.
[recensere] Lege etiam
- Henri Guillemin: Charles Péguy. Lutetiae anno 1981
- Ernst Robert Curtius: Charles Péguy. in: (ders.) Die literarischen Wegbereiter des neuen Frankreich. Potestampii anno 1918
[recensere] Nexus externus
- Alexander Dobler, "PÉGUY, Charles Pierre" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 133–136 (Theodisce)
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |