Gravedo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Gravedo (discretiva)

Rhinovirus, causa plurimarum gravedinum

Gravedo, vel hodiernis vocibus medicis rhinitis acuta catarrhalis et nasopharyngitis et acutus rhinopharyngitis viralis et acuta coryza, est viralis superioris systematis respiratorii morbus, praecipue a rhinoviris et coronaviris effectus.[1] Ea est communissimus inter homines morbus.

Communes gravedinis notae sunt pharyngitis, rhinitis, congestio nasalis, sternumentum, et tussis, aliquando cum comiunctivitide, myalgia, fatigatione, lassitudine, capitis dolore, debilitate musculorum, impotentia tremoris, et anorexia. Extremae per gravedinem febris fatigatioque sunt rarae, licet usitatiores per influenzam, aliam superioris systematis respiratorii infectionem, cuius notae notis gravedinis simillimae sunt (Eccles 2005), quamquam severiores (Nordenberg 1999).

Morbi indicia post circa septem dies usitate solvuntur, sed quattuordecim durare possunt, infantibus et parvulis severiores quam adultis. Quamquam morbus usitate est lenis et definitus, cui est gravedo saepe auxilium medicorum confirmatorum petit, medicamentis libere coemptis utitur, et interdum scholam laboremve amittit. Gravedinis societati per annum pretium magnopere remediorum sumptu et "productivitatis" amissae horis stat.

Non sunt antiviralia ad contagionem curandam medicamenta rite approbata; omnes gravedinis medicamenta sunt exempla curationis palliantis, quae morbi notas solum extenuat. Etsi nonnulla remedia "alternativa," sicut megapotio vitamini C, echinacea, et zincum proposita sunt, evidentia eorum efficientiae non est robusta (American Lung Association 2005); ergo nullum ab Administratione Ciborum et Medicamentorum (Anglice Food and Drug Administration) vel Europaea Medicamentorum Administratione (Anglice European Medicines Agency) approbatum est. Ad contagionem impeditam, lavatio vel "disinfectio" manuum monstrata est efficax.

Morbi notae[recensere | fontem recensere]

Sternumentum saepe initium gravedinis significat.

Post contagionem, replicatio viralis post octo ad duodecim horas incipit (Gwaltney & Hayden 2006). Morbi notae mox evenire possunt, et ferme post duo ad quinque dies post contagionem, quamquam raro solum ante decem horas post contagionem (Hamilton n.d.). Primum gravedinis signum saepe est pharyngitis. Aliae notae communes sunt rhinorrhea, congestio nasalis, sternumentum, et tussis. Haec indicia aliquando cum myalgia, fatigatione, lassitudine, capitis dolor, debilitate musculorum, vel anorexia eveniunt (Common Cold Centre 2006); ea ferme sua sponte solvuntur post septem ad decem dies, sed nonnulla in viginti-unum dies persistunt (Heikkinen et al. 2003). Infantulis, puerulis, et quibus tabaco utuntur, morbi notae possunt esse severiores, et possunt includere febrim et urticariam (American College of Allergy, Asthma & Immunology n.d.; American Lung Association 2005; Canadian Lung Association 2006; Canadian Pediatric Society 2005a; National Institute of Allergy and Infectious Diseases 2006; Nordenberg 1999).

Causa et mollitia[recensere | fontem recensere]

Gravedo saepissime efficitur ab contagione unius ex plus quam centum serovaribus rhinoviri, generis picornaviri. Alia vira gravedines moventia sunt coronavirus, humana parainfluenzae vira, respiratorium virus syncytiale humanum, adenovira, enterovira, et metapneumovirus (Clinical Knowledge Summaries Service 2007; The Merck Manual Online 2005). Quia sunt multa virorum genera distincta, quae praeterea perpetuo mutantur, nullo modo fieri potest gravedinis immunitatem consequi.

Exponi in caelo frigido non monstratum est probabilitatem gravidinis "captae" augere.

Inopia somni cum gravedine consociata est. Qui minus quam septem horas per noctem dormiunt fuerunt tertio tanto probabilis infectionem evolvere cum ad rhinovirus expositi sunt quam qui plus quam octo horas per noctem dormiunt (Cohen et al. 2009).

Fabula vetus, iam communis, docet hominem gravedinem posse "capi" cum diu exponitur in caelo frigido sicut pluvia vel gelu hiemis (Zuger 2003). Quamquam gravedines sunt tempestivae (plus per hiemem evenerunt), investigationes hactenus non probaverunt exponi in caelo frigido, etiam refrigerari, augere mollitiam infectionis; quod in se habet variationem tempestivam potius ostendere mutationem morum, sicut tempus intus auctum iuxta alios (Douglas, Couch, & Lindgren 1967; Douglas, Lindgren, & Couch 1968; Dowling et al. 1958; Eccles 2002; National Institute of Allergy and Infectious Diseases 2006).

Quod attinet ad causam notarum gravedinis similium, investigatores in Common Cold Centre Universitatis Cardiff (Common Cold Centre 2006) studium fecerunt ut temparetur hypothesis acute refrigerare pedes initium notarum gravedinis efficere (Johnson 2005; Smith 2005). Repperit significanter? maior numerus hominum refrigeratorum notas gravedinis evolvit quattuor vel quinque dies post refrigerationem. Concludit initium notarum gravedinis ab acuta pedum refrigeratione effici potest.

ICAM-1, receptor ad quem rhinovirus se ligat ut cellulas inficat, numero et receptivitate? multis stimulis respondens, pulve pollineque non exclusis, augetur. Quod caelum frigidum, cum variis humiditatis gradibus, possit esse stimulus similis est investigandum.

Pathophysiologia[recensere | fontem recensere]

Gravedo est morbus superioris tractus respiratorii (tabula Anglice signata).

Virus gravedinis inter homines a duobus modis transmittitur: praecipue contactu cum saliva vel secretionibus nasalibus hominis infecti, vel rectá formá aerosolii? a tussibus sternutamentisque generata, vel ex superficiebus contaminatis (Kolata 2007). Morbi notae non requiruntur a virali effusione vel transmissione; aliqui subiecti asymptomatici vira in culturis nasalibus exhibent (Department of Health, Government of South Australia 2005).

Usitatus viri aditus est nasus, sed potest esse oculi, per derivationem in nasophyringem et tum per ductum nasilacrimalem, unde ad interiorem nasi et regionem adenoidorum? refertur. Virus tunc se adfigit ad receptorem ICAM-1, qui in superficie cellularum membranae nasopharyngis stat, ad quam receptor in superficiali viri aditu advenit. Multi viri receptores adsunt in cellulis adenoidi. Post adfixationem ad receptorem, virus vehitur in cellulam, ubi infectio statim incipit (Gwaltney & Hayden 2007). In singulis sanis et immunocompetentibus, gravedo post septem dies desinit (Gwaltney & Hayden 2006).

Morbi complexiones[recensere | fontem recensere]

Gravedo opportunisticas coinfectiones vel superinfectiones sicut bronchitidem acutum, bronchiolitidem, croup,? pneumoniam, sinusitidem, otitidem mediam, et fauces strepitantes generare potest. Homines quibus sunt chronici morbi nis, sicut asthma et COPD (Anglice), sunt praecipue propensi. Gravedines acutas asthmae, emphysemae, et bronchitidis chronici exacerbationes efficere possunt (Clinical Knowledge Summaries Service 2007; Gwaltney & Hayden 2006; The Merck Manual Online 2005).

Morbis tractatio[recensere | fontem recensere]

Gravedo plerumque solvitur ultro per septem ad decem dies, sed aliae notae possunt persistere ad viginti unos dies (Heikkinen et al. 2003). Absunt medicamenta vel remedia herbalia quae temporis spatium morbi certo praecidere possunt. Curatio saepe datur formá medicamenti doloris et aliarum notarum, ut aeger adlevetur et implicationes nocentesque sequelae circumscribantur.

Commendationes[recensere | fontem recensere]

Curationes quae notas adlevant includunt: analgesicas, decongestantes, et res quae tusses supprimunt, antihistaminas generationis primae sicut brompheniraminam, chlorpheniraminam, diphenhydraminam, et clemastinam

Antibiotica[recensere | fontem recensere]

Antibiotica, quia solum bacteria oppugnant, effectum salutarem contra gravedinem non habent.

Antivirales[recensere | fontem recensere]

Non sunt gravedinis medicamenta antiviralia rite approbata.

Medicinae gravedinis[recensere | fontem recensere]

Sunt variae medicinae pro tussibus quae postulantur notas levare. Hae medicinae mucolyticas?, expectorantes?, antitussivos?, antihistamina?, et anticongestantes? includunt. Non autem commendantur pro usu puerulorum (UpToDate Inc. n.d.).

Curationes "alternae"[recensere | fontem recensere]

Tinctura Echinaceae a multis habetur "alternativa" gravedinis curatio.

Multae curationes "alternae" gravedinem curare adhibentur; nulla autem a firma indicia scientifica sustinetur (American Lung Association 2005). Etenim aliae curationes "alternae," sicut echinacea (Bergner 1997; Turner et al. 2005), hactenus monstrantur celeritatem infectionis vel temporis spatium severitatemve notarum gravedinis non mutare (National Center for Complementary and Alternative Medicine 2005; New England Journal of Medicine 2005).

Aliae curationes "alternae" quae similiter firma indicia scientifica carent calendula (Jimenez-Medina et al. 2006), zingiber (Jakes 2007), allium (Hamel & Chiltoskey 1975), et supplementa vitamini C (Cathcart 1996) sunt.

Prohibitio[recensere | fontem recensere]

Optimus gravedinem prohibendi modus est manus penitus ordinatimque lavare, et oculos, nasum, faciem tactas vitare. Sapones antibacteriales virus gravedinis non adficiunt; quod particulas viri removet est mechanica manuum lautorum sapone actio (Public Health Agency Canada 2008). Gravedo a multis viris variis efficitur, quae frequentissime per reproductionem mutantes stirpes virales quae perpetuo mutantur gignunt; prospera ergo immunizatio est non verisimilis.

Epidemiologia[recensere | fontem recensere]

Infectiones in superiore tractu respiratorio sunt communissimi morbi contagiosi adultorum et adulescentium, qui duas ad quattuor infectiones respiratorias per annum patiuntur (Garibaldi 1985). Pueruli sex ad decem gravedines per annum patiuntur; pueri in scholis ad decem per annum (National Institute of Allergy and Infectious Diseases 2006; Simasek & Blandino 2007).

In Hemisphaerio Septentrionali, casus gravedinum sunt autumnali hiemalique tempore maiores, et plurimae infectiones inter mensibus Septembre Aprileque incidunt. Haec ratio tempestiva fortasse incipium anni scholastici ostendit, vel maius tempus cum homines intus iuxta alios sint, casu transmissionis viri augenti (National Institute of Allergy and Infectious Diseases 2006).

Etymologia et historia[recensere | fontem recensere]

Gravedinis in multis linguis verbum similitudini notarum gravedinis notarumque actus caelo frigido exponendi respondet. Sic omnes linguae Romanicae:

  • Dacoromanice: rece 'frigidum', răceală 'gravedo'
  • Francogallice: froid 'frigidum', refroidissement 'gravedo'
  • Hispanice: frio 'frigidum', resfriado ' gravedo'
  • Italice: freddo 'frigidum', raffreddarsi 'frigore tangi', raffreddore 'gravedo'
  • Lusitanice: frio 'frigidum', resfriado, resfriamento 'gravedo'

Sic etiam in lingua Graeca: κρύο [kryo] 'frigidum', (το) κρυολόγημα [(to) kryológēma] 'gravedo'; in lingua Theodisca: kühl 'frigidum', abkühlen 'frigore tangi'; in lingua Croatica (una ex linguis Slavicis): hladno 'frigidum', prehlada 'gravedo', in lingua Hungarica (Finno-Ugrica): hűvös seu fagy seu hideg 'frigidum', hűl 'frigore tangi', fázik 'frigerare', meghűlés seu megfázás 'frigeratio'.

Sic etiam in lingua Havaiana, una ex linguis Polynesiis: anu 'frigidum', anu 'gravedo, gravedine laborare'.

Definition of a Cold ('Definitio gravedinis'): adnotationes a Beniamino Franklin scriptae ut commentarium de gravedine designaret.

Anglice, nomen common cold saeculo quinto decimo similiter evolvit.[2] Norman Moore in sua historia studii medicinae scripsit Iacobum I Angliae gravedinibus continenter passum esse, quae a polypis, incommodis sinibus, vel autotoxaemiá effici tunc habitae sunt (Wylie 1927:81–87). Saeculo duodeviginti, Beniaminus Franklin gravedinis causas prohibitionemque animadvertit; post nonnullos investigationis annos, concludit: "Homines saepe inter se gravedinem cadunt cum in parvis conclavibus, raedis, etc. spisse includantur, et prope conlocati conloquantur ut spiritu inter se hauriant." Quamquam vira non iam reperta erant, Franklin opinatus est gravedinem inter homines per aerem transmissam esse. Ut homines gravedinem prohibeant, commendavit exercitationem, lavationem, et in cibo potioneque continentia (American Treasures of the Library of Congress n.d.). Haec theoria de transmissione gravedinis post centum quinquaginta annos confirmata est (Andrewes et al. 1951).

In Britanniarum Regno, Unitas Gravedinis (Anglice Common Cold Unit) anno 1946 abs Consilium Investigationis Medicae (Anglice Medical Research Council) constituta est. Haec unitas cum voluntariis laboravit quos variis viris infecit (Schneider 2004). Rhinovirus ibi repertum est (Tyrrell 1988). Decade 195 exeunti, investigatores unum ex his rhinoviris in cultura carnis (Anglice: tissue culture) aluerunt, quia in fertilibus pullorum ovis non crevit—ratio pro multis aliis viris adhibita. Decennio 198, haec unitas monstravit curationem cum interferon per incubationem rhinoviro contagionis morbum aliquantum prohibere (Tyrrell 1987), sed efficax curatio evolvi non potuit. Unitas clausa est anno 1989, duos annos postquam investgaverat proprietates pastillarum gluconatis zinci ad gravedinum rhinovirorum prohibendam curandamque—solum prosperum medicamentum ab unitate factum (Al-Nakib 1987).

In Civitatibus Foederatis Americae, gravedo facit ut 75 ad 100 milliones hominum medicos per annum visant, sumptu $7.7 billionarum? aestimatarum. Americani $2.9 billionas? in medicamenta libere coempta insumunt, et alias $400 millionas? in medicamenta praescripta pro levatione morbi notarum (Fendrick & al. 2003; Garibaldi 1985). Plus quam tertia pars quorum medicum consuluerunt praescriptionem antibioticam acceperunt—quod adficit resistentiam? antibioticam propter nimium talium medicamentorum usum (Fendrick & al. 2003). Fortasse 22 ad 189 milliona? dierum scholae ob gravedinem amittuntur. Parentes ergo circa 126 milliona dierum laboris amittuntur ut ei domi maneant liberosque curent. Quia homines ipsi a gravedinibus tacti circa 150 milliona dierum laboris amittunt, totus gravedinum effectus oeconomicus circa $20 billiona per annum excedit (Fendrick & al. 2003; Garibaldi 1985; National Institute of Allergy and Infectious Diseases 2006).

Investigationes scientificae[recensere | fontem recensere]

Societas Biota Holdings medicamentum evolvit, nunc appellatum BTA798, quod rhinovirus petit; medicamentum examina clinicalia "Phase IIa" nuper complevit.[3][4] Societates ViroPharma et Schering-Plough medicamentum antiviralem, pleconaril, evolvunt, quod picornaviridas petit, quae plurimas gravedines efficiunt; pleconaril iam probatum est in forma per os administrata efficax (McConnell 1999; Pevear et al. 1999). Schering-Plough formulationem per nasum administratam evolvit quae fortasse pauciores effectus adversos habebit (National Institutes of Health 2007).

Investigatores Universitatis Terrae Mariae, College Park et Universitatis Visconsiniae-Madison genomum? omnium generum virorum quae gravedinem efficiunt tabulaverunt.[5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Al-Nakib, W., P. G. Higgins, I. Barrow, G. Batstone, et D. A. Tyrrell. 1987. "Prophylaxis and treatment of rhinovirus colds with zinc gluconate lozenges." Journal of Antimicrobiam Chemotherapy 20(6, Decembris):893–901. PMID 3440773.
  • American College of Allergy, Asthma & Immunology. N.d. Hives. inventum 24 Novembris 2007.
  • American Lung Association. 2005. A Survival Guide for Preventing and Treating Influenza and the Common Cold. Augusto. inventum 11 Iunii 2007.
  • American Treasures of the Library of Congress. N.d. "Benjamin Franklin: In His Own Words." Scientist and Inventor. Scientist and Inventor: Benjamin Franklin: In His Own Words... (AmericanTreasures of the Library of Congress) apud www.loc.gov, inventum 23 Decembris 2007.
  • Andrewes, C. H., J. E. Lovelock, et T. Sommerville. 1951. "An experiment on the transmission of colds." The Lancet 1(1):25–27.
  • Bergner, Paul. 1997. "Healing Power of Echinacea and Goldenseal and Other Immune System Herbs." The Healing Power.
  • Boyce, John M., et Didier Pittet. 2002. "Guideline for Hand Hygiene in Health-Care Settings: Guideline for Hand Hygiene in Health-Care Settings Recommendations of the Healthcare Infection Control Practices Advisory Committee and the HICPAC/SHEA/APIC/IDSA Hand Hygiene Task Force." Morbidity and Mortality Weekly Report 51(RR-16) (25 Octobris 2002), 21 Iunii 2007.
  • Canadian Lung Association. 2006. Common Cold. 28 Septembris. inventum 5 Aprilis 2009.
  • Canadian Pediatric Society. 2005a. Colds in Children. October. inventum 16 Iulii 2007.
  • Canadian Pediatric Society. 2005b. Using over-the-counter drugs to treat cold symptoms. March. inventum 16 Iulii 2007.
  • Cathcart, Robert F. 1996. "Preparation of Sodium Ascorbate for IV and IM Use." Orthomed.com, inventum 21 Februarii 2007.
  • Clinical Knowledge Summaries Service. 2007. Common Cold (Topic Review). inventum 21 Iulii 2007.
  • Cohen, S. W. J. Doyle, C. M. Alper, D. Janicki-Deverts, et R. B. Turner. 2009. "Sleep Habits and Susceptibility to the Common Cold." Arch. Intern. Med. 169(1, Ianuario):62–67.
  • Common Cold Centre. 2006. Cardiff University. Cardiff University - Common Cold Centre apud www.cardiff.ac.uk, inventum 6 Septembris.
  • Department of Health, Government of South Australia. 2005. Common Cold. versio interretialis (pdf) apud dh.sa.gov.au, inventum 20 Iunii 2007.
  • Douglas R. C.,? R. B. Couch, K. M. Lindgren. 1967. "Cold doesn't affect the "common cold" in study of rhinovirus infections." JAMA 199(7):29–30.
  • Douglas, R. G. Jr.,? K. M. Lindgren, et R. B. Couch. 1968. "Exposure to cold environment and rhinovirus common cold: Failure to demonstrate effect." New Engl. J. Med.
  • Dowling, H. F., G. G. Jackson, I. G. Spiesman, et T. Inouye. 1958. "Transmission of the common cold to volunteers under controlled conditions. III. The effect of chilling of the subjects upon susceptibility." American Journal of Hygiene 68(1):59–65.
  • Eccles, R. 2002. "Acute cooling of the body surface and the common cold." Rhinology 40(3):109–114.
  • Eccles, R. 2005. "Understanding the symptoms of the common cold and influenza." Lancet Infectious Diseases 5(11):718–725. PMID 16253889. DOI 10.1016/S1473-3099(05)70270-X.
  • Fendrick, A. M., A. S. Monto, B. Nightengale, et M. Sarnes. 2003. "The economic burden of non-influenza-related viral respiratory tract infection in the United States." Arch. Intern. Med. 163(4):487–494. PMID 12588210. http://archinte.ama-assn.org/cgi/content/full/163/4/487.
  • Garibaldi, R. A. 1985. "Epidemiology of community-acquired respiratory tract infections in adults: Incidence, etiology, and impact." Am. J. Med. 78(6B):32–37. PMID 4014285.
  • Gwaltney, J. M., et F. G. Hayden. 2006. "Understanding Colds." Common Cold apud www.commoncold.org, inventum 3 Iulii 2007.
  • Gwaltney, J. M., et F. G. Hayden. 2007. "Understanding the Common Cold: How Cold Virus Infection Occurs." Understanding the Common Cold: How Cold Virus Infection Occurs apud www.commoncold.org.
  • Hamel, Paul B., et Mary U. Chiltoskey. 1975. Cherokee Plants and Their Uses—A 400 Year History. Sylva, N.C.: Herald Publishing Co.
  • Hamilton, Patsy. N.d. "Facts about the Common Cold Incubation Period." Facts about the Common Cold Incubation Period apud www.healthguidance.org, inventum 3 Iulii 2007.
  • Heikkinen, T., et A. Järvinen. 2003. "The common cold." The Lancet 361(9351):51–59.
  • Jakes, Susan. 2007. Beverage of Champions. 15 Ianuarii. Inventum 2 Augusti 2007.
  • Jimenez-Medina E, et al. 2006. "A new extract of the plant Calendula officinalis produces a dual in vitro effect: cytotoxic anti-tumor activity and lymphocyte activation." BMC Cancer 6:6.
  • Johnson, C., et R. Eccles. 2005. "Acute cooling of the feet and the onset of common cold symptoms." Family Practice 22(6):608–613. [1].
  • Kolata, Gina. 2007. "Study Shows Why the Flu Likes Winter." New York Times. 5 Decembris. The New York Times > Log In apud www.nytimes.com.
  • McConnell, J. 1999. "Enteroviruses succumb to new drug." The Lancet 354(9185):1185, 2 Octobris.
  • The Merck Manual Online. 2005. Common Cold (Upper Respiratory Infection). Novembris. Merck & Co. [2], inventum 13 Iunii 2007.
  • National Center for Complementary and Alternative Medicine. 2005. "Echinacea for the Prevention and Treatment of Colds in Adults: Research Results and Implications for Future Studies." Octobre. [3].
  • National Institute of Allergy and Infectious Diseases. 2006. Common Cold. 27 Novembris. [4], inventum 11 Iunii 2007.
  • National Institutes of Health. 2007."Effects of Pleconaril Nasal Spray on Common Cold Symptoms and Asthma Exacerbations Following Rhinovirus Exposure (Study P04295AM2)." ex ClinicalTrials.gov, inventum 10 Aprilis 2007.
  • New England Journal of Medicine. 2005. "An Evaluation of Echinacea angustifolia in Experimental Rhinovirus Infections. Iulio. [5].
  • Nordenberg, Tamar. 1999. "Colds and Flu: Time Only Sure Cure." Food and Drug Administration (Maio 1999). inventum 13 Iunii 2007.
  • Online Etymology Dictionary. N.d. "Cold." Online Etymology Dictionary apud www.etymonline.com, inventum 12 Ianuarii 2008.
  • PDR Health. N.d. "Common Cold." Thomson Healthcare. [6], inventum 11 Iulii 2007.
  • Pevear, Daniel C., Tina M. Tull, Martin E. Seipel, James M. Groarke. 1999. "Activity of Pleconaril against Enteroviruses" Antimicrobial Agents and Chemotherapy 43(9):2109–2115.
  • Public Health Agency Canada. 2008. Staying healthy is in your hands." Staying healthy is in your hands - Public Health Agency Canada apud www.phac-aspc.gc.ca, inventum 5 Maii 2008.
  • Schneider Reto U. 2004. Das Buch der verrückten Experimente (Broschiert). ISBN 3-442-15393-X. [7].
  • Simasek, M., et D. A. Blandino. 2007. "Treatment of the common cold." American family physician 75(4):515–520. PMID 17323712. Treatment of the Common Cold - February 15, 2007 - American Family Physician apud www.aafp.org.
  • Smith, Michael. 2005. "Cold Feet? Aah-Choo!" Medical News: Flu & URI, Medpagetoday. 14 Novembris. Medical News: Cold Feet? Aah-Choo! - in Infectious Disease, Flu & URI from MedPage Today apud www.medpagetoday.com.
  • Turner, R. B., et al. 2005. "An Evaluation of Echinacea angustifolia in Experimental Rhinovirus Infections." New England Journal of Medicine 353:341–348.
  • Tyrrell, D. A. 1987. "Interferons and their clinical value." Rev. Infect. Dis. 9(2):243–249.
  • Tyrrell, D. A. 1988. "Hot news on the common cold." Annual Rev. Microbiol. 42:35–47.
  • UpToDate Inc. N.d. UpToDate Inc. apud www.uptodate.com.
  • Wylie, A. 1927. "Rhinology and Laryngology in Literature and Folk-Lore." The Journal of Laryngology & Otology 42(2):81–87.
  • Zuger, Abigail. 2003. "'You'll Catch Your Death!' An Old Wives' Tale? Well. . . ." The New York Times 4 Martii. 'You'll Catch Your Death!' An Old Wives' Tale? Well . . . - The New York Times apud query.nytimes.com, inventum 817 17 Decembris.

Mille Paginae.png