Pulvis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pulvis (-eris, m) in particulis minimis consistit sub magnitudine harenae. Si crystallum sive harenam conteris, pulverem habes. Dimetiens particulae pulveratae minus quam 500 µm est.

Quid de pulvere dictum sit[recensere | fontem recensere]

  • Psalm. 1,4): Tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.
  • Genesis 3,19: Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris.

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Isid.Orig.16.1.1: Pulvis dictus quod vi venti pellatur.

Pulvis eiusdem radicis esse videtur ac pulmentum et pulpa, sed singula non liquent. Si cum polline et palea coniungitur, aliis verbis ex linguis Indoeuropaeis (ut Scr. palāvaḥ; Lett. pelus 'paleae') assumptis fortasse in radicem PIE *pel- pervenimus, quae progeniem et verborum et significationum copiosam numerat. Itaque accidit, ut etymologia ab Isidoro animo concepta non omnino a fide abhorreat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!