Cellula
Cellula (-ae, f.) est minima vitae pars, sive eucaryotum sive bacteriorum sive archaeorum, et efficiens omnium organismorum notorum res. Cellulae a Roberto Hooke anno 1665 repertae sunt, qui primus cognovit plantas cellulis constitutas esse. Cellula est minima structura quae res viva describitur, et saepe appellatur elementum vitae.[1] Aliqui organismi, sicut plurima bacteria, sunt unicellulares (in cellulam unam consistentes); alii organismi, sicut homines, sunt multicellulares. Hominibus sunt circa 100 "decies centum milia millionum" (1014) cellularum; magnitudo cellulae typicae est 10 µm, et typica cellularum massa est 1 nanogramma. Maximae cellulae sunt circa 135 µm in anteriori cornu (vel anteriori columna vel cornu ventrali) medullae spinalis, dum cellulae granulares in cerebello, minimae cellulae, sunt circa 4 µm, et longissima cellula a pedis digito ad inferiores trunci encephali cellulas pseudounipolares extendere potest.[2] Maximae cellulae notae sunt infertilia Struthionis cameli ova, quae 3.3 librarum ponderis sunt.[3][4]
In animantibus superioribus, nonnullae cellulae similes quo ad structuram pertinet et quae idem officium perficiunt, etenim multa texta varia membra corporis constituunt.
Index |
[recensere] Anatomia cellularum
Sunt duo cellularum genera: eukaryotica et prokaryotica. Cellulae prokaryoticae simpliciores et minores saepe sunt, sed cellulae eukaryoticae non modo maiores sunt sed paucae in texta item organa, systemata, membra, denique corpus multae cellulae fingunt.
[recensere] Cellulae prokaryoticae
Intra cellulam prokaryoticam sunt cytoplasma, quod DNA et alimentum cellulae conhibet, ribosomata, quae nova proteina creant. Cellula duo genera DNA habere potest: DNA chromosomale, quod nucleoidum format, et plasmidum, DNA rotundum extra chromosoma.
Tegmen cellulae est murus cellularis, membrana plasmatica, et vasculum saccharosum.
Cellula uno aut multis flagellis aut ciliis uti potest.
[recensere] Cellulae eukaryoticae
Quamquam eukaryoticae cellulae similes prokaryoticis, sunt multa discrimina inter eas.
Cellulae eukaryoticae etiam cytoplasmatis, item alimentorum, DNA, et ribosomatum usitate utuntur. Nam Cytoplasma organella habet, quae multorum factorum necessariorum funguntur. Mitochondria saccharum in ATP convertunt, chloroplasta lucem, aquam, et carbonii dioxidum in G3P (quod saccharum fit) convertunt. Corpora Golgi, reticulum endoplasmaticum, lysosomata, et alia organella in systema endomembranae funguntur, portantia proteina facta trans et ex cellula. DNA harum cellularum tegminis teguntur, et haec moles "nucleum" vocatur.
Hae cellulae a flagellis, ciliis, aut molibus cytoplamatis sui (pseudopodiae vocantur) tendendo movent.
[recensere] Notae
- ↑ Cell Movements and the Shaping of the Vertebrate Body in capitulo 21 libri Molecular Biology of the Cell, ed. 4a, a Bruce Alberts (2002) editi et a Garland Science divulgati. Parvae moleculae sicut acida amina saepe Anglice describuntur ut "molecular building blocks."
- ↑ Formula:YouTube primi duodecim minuti acroasis a Mariana Diamond factae cellulas tractat.
- ↑ Campbell, Neil A.; Brad Williamson; Robin J. Heyden (2006). Biology: Exploring Life. Boston, Massachusetts: Pearson Prentice Hall Textus interretialis. ISBN 0-13-250882-6
- ↑ Mitzi Perdue. "Facts about Birds and Eggs". (Nexus die 2010-04-15 confirmatus)
[recensere] Bibliographia
- Alberts B, Johnson A, Lewis J, Raff M, Roberts K, Walter P (2002). Molecular Biology of the Cell. Garland Textus interretialis. ISBN 0815332181
- Lodish H, Berk A, Matsudaira P, Kaiser CA, Krieger M, Scott MP, Zipurksy SL, Darnell J (2004). Molecular Cell Biology. WH Freeman: New York, NY Textus interretialis. ISBN 978-0716743668
- Cooper GM (2000). The cell: a molecular approach. Washington, D.C: ASM Press Textus interretialis. ISBN 0-87893-102-3
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |