Systema respiratorium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Piscis per branchias respirat

Systema respiratorium, vel systema respirationis, vel apparatus respiratorius est congeries organorum quae ad respiratum pertinent, saepissime apparatus quo corpus cuiuslibet animalis gasa inter suam sanguinem et atmosphaeram permutat. In hominibus et aliis mammalibus, anatomicae systematis respiratorii proprietates vias aereas, pulmones, et musculos respiratorios comprehendunt. Moleculae oxygenii et carbonii dioxidi patienter commutantur, a diffusione inter exterius circumiectum gaseosum et sanguinem. Haec commutatio in alveolare pulmonum regione fit.[1]

Alia animalia, sicut insecta, systemata respiratoria simplicissimis proprietatibus anatomicis habent, et in amphibiis etiam cutis graves partes in commutatione gasium agit. Plantis quoque sunt systemata respiratoria, sed directionalitas? commutationis gasium conversa sit directionalitati? commutationis gasium animalium. Systema respiratorium in plantis etiam proprietates anatomicas sicut foramina in imis foliis, appellata stomata comprehendit.[2] (Vide etiam tractus respiratorius.)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Maton, Anthea; Jean, Hopkins Susan, Johnson Charles William, McLaughlin Maryanna Quon Warner David, LaHart Wright, Jill D. (2009). Human Biology and Health. Englewood Cliffs,: Prentice Hall. pp. 108–118. ISBN 0-12-981176-1  .
  2. West, John B.. Respiratory physiology-- the essentials. Baltimore: Williams & Wilkins. pp. 1–10. ISBN 0-683-08937-4  .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg