Victoria (dea)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Victoria

13-06-22-schwerin-50mm-by-RalfR-010.jpg

Victoria (nomine Graeco Νίκη) fuit dea a populo Romano summa veneratione culta, cuius in ara ante simulacrum deae in curia senatus constituta patres conscripti ante libare solebant, quam de re publica deliberaverunt, donec ara quidem, sed non simulacrum illud saeculo quarto ab imperatoribus Christianis remota est.

Qua de re controversia inter Symmachum, praefectum urbi, et Ambrosium, episcopum Mediolanensem, auctores gravissimos, orta ille anno 384 relatione tertia a Valentiniano altero eius nominis principe postulavit, ut ara in curia restitueretur. Admonuit eum priscae gloriae populi Romani, quam integram fuisse dixit, quoad Victoria coleretur, affirmavitque et paganos et Christianos idem numinis venerari. Neque enim una via perveniri posse ad verum. Cui opinioni Ambrosius vehementer repugnavit. Imperatorem dei et religionis ministrum esse oportere neque quemquam salvum esse, nisi qui veram fidem confiteretur. Imperatoribus praeterea iam pridem ab externis gentibus clades illatas ipsumque Valerianum esse captum. Ambrosius enim, cum privatus paganis quibusdam familiariter uti soleret, causam ipsam mordicus tenuit defendit obtinuit. Itaque—id quod cladis instar exemplo fuit paganos auctoritatem mox amissuros esse—ara Victoriae numquam restituta est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!