Hannibal

E Vicipaedia

Hannibal cum elephantibus Alpes transit.

Hannibal Barca (natus in anno 247 a.C.n. - mortuus 183 a.C.n.) fuit praeclarus dux Punicus, qui secundum Bellum Punicum cum populo Romano gessit. In tempore maximae suae potestatis (inter 216-209) Hannibalo duce, Carthago Africam septentrionalem Hispaniam australemque et magnam partem Italiae australis gubernavit. Valida tam fuit ut multum Siciliae et Italiae septentrionalis secessisset ex potestate Romae; ita verba Livii:

licet mihi praefari...bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum.

Magna proelia commisit, pungas apud Cannas maxima e victoriis fuit. Filius Hamilcaris fraterque Hasdrubalis, Hannibal Carthagine natus est. Bello cum Romanis gerente Hamilcar dux exercitui Carthaginiensi in Sicilia praefuit. Carthagine victa Hamilcar patriam petivit et urbem erga hostes Africanos defendit. Post hanc rem Hamilcar ad fines novas expugnandas Hispaniam petere statuit et cum exercitui Carthagine profectus est. Filii eum comitati sunt. In Hispania prudentia atque audacia divitias et fines paravit et urbem condidit, quam "Novam Carthaginem" appellabat.

Hannibal, cum Hamilcar de vita decessisset, equitatui praefuit, dum Hasdrubal summam imperii tenebat. Hasrubale interfecto, exercitus ei imperium detulit. Sic Hannibal, viginti quinque annos natus, imperator factus est. Tribus annis cum nonnullis gentibus Hispaniae bellum gessit. Postremo Saguntum, civitatem cum Romanis foederatam, vi expugnavit. Propterea Romani bellum cum Poenis incipere statuerunt. Navibus carens Hannibal saltum Pyrenaeum cum exercitu transiit. Hannibal, cum apud Rhodanum cum Scipione conflixisset, Alpes transiit, quas nemo umquam ante eum cum exercitu transierat. Nepos scribit eum loca patefecisse ac munivisse, et eum effecisse, ut elephantus ire posset, qua antea unus homo vix poterat repere.

Dux Carthaginiensis, cum in Italiam pervenisset, Scipionem apud Trebiam et apud Lacum Trasimenum devicit. Etruriam petens, in itinere tam gravi morbo oculorum adfectus est ut postea numquam dextro oculo bene uteretur. Apud Cannensum exercitum Romanum ingentem prudentia atque audacia superavit et Paullum Consulem interfecit. Hoc proelio pugnato, consilium cepit socios Romanorum parcere et erga Romam movere. Cum Capua et Syracusae eum adiurarent hoc consilium non efficere et Romanos, qui aciem arcuerunt, numquam devincere potuit . Non verum est eum Romam expugnare voluisse. Solum debilitationem urbis Romanorum efficere voluit. Dum Capua et Syracusae de Romanis reexpugnati sunt, Scipio, filius huius Scipionis superatis, cum fines Carthaginiensum oppremerat et Novam Carthaginem expugnaverat, in Africam appellatus est.

Hannibal ad patriam defensum revocatus, Zamae victus est. Sic post multos annos Romani se periculo Punico liberare potuerunt.