Carmenta
Carmenta (vel fortasse rectius Carmentis), una ex Camenis, a Vergilio poeta tamquam mater Evandri[1] (quem genuerat vel ex Mercurio[2] vel ex alio patre) et "fatidica" (id est futura praedicens quae fato iam destinata essent) in Aeneidem inducta est. Nonnulli Carmentam etiam Italos homines litteras docuisse voluerunt. Hae fabulae a nomine eius ductae sunt: nam dea carminum visa est[3]. Post Vergilium Ovidius poeta quoque narravit ut Carmenta vaticinationibus suis filium Evandrum ex Arcadia, unde pulsi erant, usque ad fatalem locum, id est Palatinum montem, velut Sibylla quaedam, duxerit: in quo monte novam urbem Pallanteum condidere et Herculem Aeneamque hospites acceperunt. Addit Ovidius deas Porrimam et Postvertam, Carmentae "sive sorores sive fugae comites", cum ea ex Arcadia fugisse.[4]
At revera non e Graecia in Latium venit sed antiquissima dea Latina est: flaminem enim sibi proprium habebat. Ab eius nomine porta Carmentalis[5] Romae dicta est. Carmentalia porro feriae in eius honorem bis mense Ianuario celebrabantur (11 et 15 Ianuarii). A matronis maxime colebatur quod patrona praegnantium feminarum erat, seu singula seu in duabus personis, si recte Varro explicavit ("Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine");[6] ita et alibi plurali numero designantur Carmentes.[7]
Notae [recensere]
- ↑ Apud Plutarchum contra uxor Evandri dicitur.
- ↑ Sic Pausanias. At nec Vergilius nec Titus Livius nec Ovidius qui etiam Evandrum nobiliorem materno genere fuisse adfirmat quam paterno.
- ↑ Quam etymologiam ab omnibus auctoribus antiquis probatam rectam esse Georgius Dumézil putat ( La religion romaine archaique Payot,1987, pp 396-398). At aliis eruditis haec etymologia popularis visa est.
- ↑ Ovidius, Fasti 1.633-634.
- ↑ Quae porta, inter Tiberim et Capitolium sita, nomen aliud "Portam Sceleratam" accepit post cladem a Fabiis in bello adversus Veientes ad Cremeram acceptam (anno 477 a.C.n..)
- ↑ Varro apud Gellium, Noctibus Atticis 16.16.4
- ↑ Augustinus, De civitate Dei 4.11; Servius grammaticus ad Aeneidem 8.336.
Fontes [recensere]
- Hyginus mythographus, Fabulae 277.
- Origo gentis Romanae capitibus quinto et sexto.
- Ovidius, libro primo Fastorum 461 sqq. et libro quinto 95-98 et libro sexto 529sqq.
- Plutarchus, Vita Romuli capitulo XXI.
- Titus Livius libro primo Ab Urbe condita capite septimo
- Vergilius libro octavo Aeneidis versibus 335 - 340.
- "... Nymphae priscum Carmentis honorem
- Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
- Aeneadas magnos et nobile Pallanteum"