Autocephalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Autocephalia (Graece: αυτοκεφαλία) est gradus supremus autonomiae in Ecclesiis Orthodoxis.

Ecclesiae autocephalae sunt illae ecclesiae Orthodoxae sive Veteres Orientales, qui a capite proprio reguntur et archiepiscopum sive metropolitam ipsae eligunt. Maxima pars ecclesiarum Orthodoxarum huc attinet.

Ecclesiae autocephalae sunt liberae autonomaeque, i.e. plene independentes. Nulli alteri patriarchae, metropolitae vel archiepiscopo et synodo alterius civitatis subiectae sunt atque caput eorum ipsae constituunt. Coniunctio cum aliis ecclesiis Orthodoxis non est structuralis, sed fide communi constat.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!