Patriarchatus Alexandrinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Patriarchatus Alexandrinus (in Aegypto situs) secundum traditionem a a Marco Evangelista anno 42 condita est. Hodie episcopi trium ecclesiarum sibi titulum Patriarchae Alexandrini vindicant (vide infra). Usque ad Concilium Chalcedonense (451) communis series episcoporum ab his tribus ecclesiis agnoscitur. Ad praesens tempus titulus episcopis sequentibus est:

  • Patriarcha Orthodoxus Coptorum Alexandrinus est caput Ecclesiae Orthodoxae Coptorum, cuius plenus titulus est Papa Alexandriae et Patriarcha Sedis Sancti Marci. Praesens Patriarcha est Sinuthius III Papa
  • Patriarcha Graeco-Orthodoxus Alexandrinus est caput Ecclesiae Graeco-Orthodoxae. Pleno titulo Papa Alexandriae et totius Africae atque Patriarcha Sedis Sancti Marci appellatur. Praesens Patriarcha est Theodorus II.
  • Catholicus Patriarcha Alexandrinus Coptorum[1] est caput Ecclesiae Coptae Catholicae[1] cum Roma unitae. Pleno titulo Patriarcha Alexandrinus Coptorum[1] vocatur. Praesens Patriarcha est Antonius Naguib.
  • Titulo Patriarchae Alexandrinae etiam caput Melcitarum Catholicorum ornatum est. Titulus eius est Patriarcha Melcitarum Antiochiae et totius Orientis, Alexandriae ac Hierosolymorum. Praesens patriarcha est Gregorius III Laham.

Patriarchatus Latinus Alexandrinus anno 1219 conditus et anno 1964 suppressus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Cf. [1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]