Latinitas bona

The Golden Bough

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Historia rami aurei ex Aeneide a I. M. G. Turner picta

The Golden Bough: A Study in Magic and Religion ("Liber rami aurei: tractatus de rebus magicis et religiosis") est commentarius de religionibus et mythis ab Iacobo Georgio Frazer anthropologo Britannico scriptus. Prima huius operis editio duobus voluminibus anno 1890 divulgata est; tertiam autem editionem auctor in duodecim volumina extendit et annis 1911-1915 edidit.

Iudicium Paridis in speculo Etrusco pictum: deae malum novo regi dant, quem oportet veterem regem interficere

Origo operis Frazeriani fuit mythus late notus, multis modis repetitus, de iuvene qui veterem regem interficit regnoque succedit. Incipit a successione regum Nemorensium fano Dianae iuxta Ariciam institutorum. Titulus autem ex Aeneidos libro sexto deducitur, in quo Aeneam et Sibyllam, ut in regnum inferorum intrent, ramum aureum praeferre oportet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1890: The Golden Bough, prima editio. 2 voll. I, II
  • 1900: The Golden Bough, altera editio. 3 voll. I, II, III
  • 1906: Adonis Attis Osiris, prima editio textus
  • 1907: Adonis Attis Osiris, altera editio textus
  • 1911-1915: The Golden Bough, tertia editio. 12 voll.:
    • 1911: pars 1, The Magic Art. 2 voll. vol. i (editio 1920) vol. ii
    • 1911: pars 2, Taboo and the Perils of the Soul textus
    • 1911: pars 3, The Dying God textus
    • 1912: pars 5, Spirits of the Corn and the Wild. 2 voll. vol. i vol. ii
    • 1913: pars 6, The Scapegoat textus
    • 1913: pars 7, Balder the Beautiful. 2 voll. vol. i vol. ii
    • 1914: pars 4, Adonis Attis Osiris. 2 voll. (cuius libri haec est tertia editio) vol. i, vol. ii
    • 1915: vol. 12 cum bibliographia et indice totius operis textus
  • 1937: Aftermath: a supplement to the Golden Bough textus

Editiones abbreviatae[recensere | fontem recensere]

Versiones[recensere | fontem recensere]

  • 1903-1911: Le rameau d'or (versio Francogallica editionis alterae)
  • 1921: Adonis (versio Francogallica voluminis i partis 4 editionis tertiae)
  • 1926: Atys et Osiris (versio Francogallica voluminis ii partis 4 editionis tertiae)
  • 1926: Le bouc émissaire (versio Francogallica partis 6 editionis tertiae)
  • 1927: Tabou et les périls de l'âme (versio Francogallica partis 2 editionis tertiae)
  • 1930: Le cycle du rameau d'or (versio Francogallica voluminis 12 editionis tertiae)
  • 1931: Balder le magnifique (versio Francogallica voluminis i partis 7 editionis tertiae)
  • 1931: Le dieu qui meurt (versio Francogallica partis 3 editionis tertiae)

Critica et historica[recensere | fontem recensere]

  • Robert Ackerman, The Myth and Ritual School: J. G. Frazer and the Cambridge Ritualists. 2002. ISBN 0-415-93963-1
  • Mary Beard, "Frazer, Leach, and Virgil: The Popularity (and Unpopularity) of the Golden Bough" in Comparative Studies in Society and History vol. 34 (1992) pp. 203-224
  • Eric Csapo, Theories of Mythology (Oxonii: Blackwell, 2005. ISBN 631-23248-6) pp. 36-43, 44-67
  • Robert Fraser, The Making of The Golden Bough: The Origins and Growth of an Argument. Londinii: Macmillan, 1990
  • Jonathan Z. Smith, "When the Bough Breaks" in Map is not territory (Chicagi: University of Chicago Press, 1978) pp. 208-239

Notae[recensere | fontem recensere]