Arethusa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Arethusa (discretiva)
Arethusa in mythologia Graeca fuit Nereis, filia Nerei dei marini, e Doride genita, secundum Hyginum in libro "Fabulae" inscripto,[1] qui hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; Vergilius enim eam inter sectatrices Cyrenes enumeraverat, scilicet Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, tandemque Arethusa; quae "positis velox Arethusa sagittis" a poëta describitur.[2]
[ ... ]