Lingua Bohemica

E Vicipaedia
(Redirectum de Bohemice)
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Bohemica,[1][2] qua Cechi utuntur, ad linguas Indoeuropaeas et ad familiam linguarum Slavicam pertinet; una cum lingua Sorabica, lingua Polabica, lingua Cassubica, lingua Polonica, et lingua Slovaca ad linguas Slavorum occidentalium spectat. Slovaci linguam Bohemicam atque Cechi linguam Slovacam intellegunt.

Nomen Latinum linguae Cechorum Bohemica vice Cechica sollemniter est, etsi Bohemorum pars immo tertia eam dum historiam non loquebatur, at eam Slavi Moravici loquuntur, et dialectus Bohemicus a lingua Bohemica litteraria differt. Exempli gratia:

Bohemice litterarie
Dej mouku ze mlýna na vozík.
dialecto Bohemico
Dej mouku ze mlejna na vozejk.
dialecto Orientomoravico
Daj múku ze mlýna na vozík.
dialecto Mediomoravico
Dé móku ze mléna na vozék.
dialecto Moravico-Silesico
Daj muku ze młyna na vozik.
Slovace
Daj múku zo mlyna na vozík.
Latine
Da farinam ex mola in carpentum.

Lexica Bohemo-Latina et Latino-Bohemica[recensere | fontem recensere]

Lexicon Bohemo-Latinum. Quitt, Zd., et P. Kucharský. 1992. Lexicon Bohemo-Latinum voces antiquae et recentioris Latinitatis continens. Ed. 1a. Pragae: Publica domus editoria paedagogica Pragae. 901 pp.

Lexicon Latino-Bohemicum. Pražák, J. M., Fr. Novotný ,et J. Sedláček. 1937. Latinsko-český slovník k potřebě gymnasií a reálných gymnasií. Ed. 10a. Pragae: Československá grafická unie. 1348 pp.

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum. Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum ab viris feminisque doctis, qui in Instituto classico Academiae scientiarum Bohemicae Latinitati Graecitatique operam dant, curatur. Vide Lexicon Bohemorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Sermo Bohemicus": Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus ff. 52r–56r.
  2. "Lingua Boëmica": Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 215–216.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!