Alanus Mathison Turing

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua in Vivario Sackville Alanum Turing commemorat.

Alanus Mathison Turing, vulgo Alan Turing (natus Londini die 23 Iunii 1912; mortuus Wilmslow in Cestria die 7 Iunii 1954) fuit mathematicus, logicus, cryptographus, et peritus scientiae computatralis Anglicus.

Turing saepe habetur pater modernae scientiae computatralis quoniam conformationem potentem notionis algorithmi et computationis machinae Turing excogitavit. Interea, cum examen Turing, cogitationes, ut fieri solet, ad disputationem de artificiali intellegentia incitatrices communicavit: umquamne poterimus dicere machinam sentire et cogitare. De partibus quas ille in computatris hodiernis creandis egit, Time, periodicum Americanum, Turing unum ex centum gravissimis saeculi hominibus nominans, "Profecto" inquit "quisquis computatri malleolo tacto tabulam calculatoriam aut programma editorium aperit, incarnationi cuidam machinae Turing operatur."[1]

Turing apud Physicum Civitatis Laboratorium operatus computatrum ACI[2] excogitavit, unam ex primis descriptionibus computatri programmatibus coacervatis?, quippe cum hoc computatrum numquam omnino constructum sit. Anno 1948, ad Universitatem Victoriam Mancuniensem remigravit ut in Manchester Mark 1, uno ex mundi primis computatris veris, laboraret.

Bello mundano secundo Turing in nuntiis per notas scriptis explanandis laboravit praetorio GCHQ in praedio Bletchley Park, ubi Britanniae tabularium cryptanalyticum tunc situm erat. Paulisper praetorii parti Hut 8 praefuit, cui notae navales Germanorum explanandae erant mandatae. Nonnullas rationes ad secretas Germanorum notas rimandas excogitavit, inter quas rationem bombe dictam, machinam electromechanicam, qua configurationes machinae Aenigmatis inveniri poterant.

Ad homophylophiliam propensus, Turing ea vixit aetate, qua homophylophilia, animi morbus habita, lege opprimebatur. "Detectus" (outed), iudicio accusatus, damnatus, ipse nullo modo iterum potuit operam suam locare. Veneno cyanidi obiit paulo post, in rebus quae mater et alii putabant dubiis. Die 10 Septembris 2009, post motum interretialem, Gordon Brown primus minister pro administratione Britannica apologiam coram omnibus fecit ob publicam erga Turing saevitiam post bellum.[3]

Pueritia et iuventus[recensere | fontem recensere]

Camera computatralis nominatur pro Turing, qui ibi factus est discipulus anno 1931 et socius anno 1935.

Turing Chhatrapur in oppido Orissae in India conceptus est (Hodges 1983:5). Pater, Iulius Mathison Turing, fuit praefectus in Ministerio Civili Indiano (Indian Civil Service). Iulius et uxor, Sara, nata Stoney (18811976), filia Edwardi Waller Stoney, primi Hamaxostichi Madras machinatoris, filium in Anglia adolescere volentes, Maidam Vallem prope Londinium iterum migraverunt,[4] ubi Alanus Turing natus est 23 Iunii 1912, sicut signo caeruleo extrinsecus in aedificio, nunc Colonnade Hotel, declaratur (Hodges 1983:5).[5] Ei fuit frater maior natu, Ioannes. Patre iam commisso in ministerio civili, parentes inter Guildford et Indiam saepe peregrinaverunt, et ambo igitur pueri cum suis Hastingae manebant.[6]

Turing puer manifestum reddidit ingenii quod excellentius aliquanto post ostentabat (Jones 2001). Ad mathematicam scientiamque secundum naturam propensus, is magni non aestimatus est ab nonnullis apud Sherborne praeceptoribus, quorum definitio educationis optimos antiquorum libros vehementius dixit. Scholae caput ad parentes scripsit: "Spero eum inter duas scholas non cadere. Si ei in schola publica necesse est manere, debet conari fieri educatus. Si erit solum specialista scientificus, tempus in schola publica perdit" (Hodges 1983:26).

Nihilominus, Turing, potestatem singularem in studiis quae amabat exhibens, quaestiones arduas anno 1927 explicavit, adeo sine cognitionem calculi elementarii. Anno 1928, aetatis 16, is in opere Alberti Einstein incidit; non solum eum intellexit, sed etiam anticipavit Einstein leges motus Newtoni in dubium vocavisse de commentario in quo hoc nunquam factum est apertum (Hodges 1983:34).

Amicitia cum Christophoro Morcom, alio discipulo et primo amasio, Turing spiritum erexit; Morcom autem pauca spatia septem dierum post initium eorum ultimi "semestris" apud Sherborne tuberculosi bovino, a quo puer contaminato lacte bibito contactus erat, de vita subito decessit (Teuscher 2004). Fide religiosa propediem amissa, Turing fortiter factus est atheista, et ad sententiam accessit omnes res, facultatibus cerebri humani comprehensis, esse corporeas (Gray n.d.).

Universitas et opera computabilitati data[recensere | fontem recensere]

Quoniam Turing in studiis optimorum antiquorum librorum tam industrie quam in scientia mathematicaque noluit laborare, subsidium in Collegio Trinitatis apud Cantabrigienses non abstulit; itaque factus est discipulus in Collegio Regali, ubi ab anno 1931 ad 1934 studebat, gradum egregium accepit, et anno 1935 propter vim dissertationis (de theoremate limitis medii), socius collegii electus est.

In commentario "On Computable Numbers, with an Application to the Entscheidungsproblem" (1937a, 1937b), Turing Curtii Gödel exitus (1931) de limitibus probationis computationisque reformulavit, et in loco Gödel universalis linguae in arithmetica conlocatae, proposuit machinas nunc appellatas machinas Turing, res formales simplicesque. Probavit talem machinam posse exsequi quamlibet quaestionem mathematicam si depicta sit algorithmus. Machinae Turing ad tempus sunt praecipuae in theoria computationis studii res.

Turing deinde, primo quaestionem consistendi (halting problem) machinarum Turing esse incertam monstrans, quaestioni Entscheidungsproblem non esse solutionem probavit, quia per algorithmum, non possumus decernere num quaevis machina Turing in universum umquam consistatur. Etsi eius argumentum post Alonzi Church argumentum de eius calculo lambda divulgatum est, inventum Turing est aliquantum facilius et subtilius. Eius novitas fuit notio "Universae (Turing) Machinae," notio quod talis machina potest opera cuiusvis aliae machinae exsequi. Libellus etiam notionem numerorum definabilium posuit.

Ab Septembre 1936 ad Iulium 1938, laboravit praecipue apud Institutum pro Studiis Promotis (Institute for Advanced Study) in Universitate Princetoniensi, ab Alonzo Church doctus. Mathematicae et cryptologiae studuit, et tres ex quattuor binarii multiplicatoris electromechanici partibus construxit (Hodges 1983:138). Mense Iunio 1938 gradum Ph.D. apud Princetonienses obtinuit; eius dissertatio notionem computationis relativae? proposuit, ubi machinae Turing a machinis oraculi adiuvantur, ut liceant studia quaestionum quae a machina Turing solvi non possunt.

Iterum Cantabrigiae habitans, Turing Ludovici Wittgenstein acroasis de fundamentis mathematicae audivit (Hodges 1983:152), de quo ambo homines disputabant et inter se dissentiebant. Turing formalismum mathematicum defendit; Wittgenstein autem habuit mathematicam veritates absolutas non cognoscere, sed potius excogitare (Hodges 1983:153–154).

Cryptanalysis[recensere | fontem recensere]

Per secundum bellum mundanum Turing fuit unus ex mathematicis in conatibus apud Hortum Bletchley, stationem GCCS (Government Code and Cypher School) belli tempore, ad notas Germanas solvendas. Adhibens opus cryptanalysis in Polonia a Mariano Rejewski, Jerzy Rózycki, et Henrico Zygalski in Cipher Bureau ante bellum factum, ipse gravissimas notiones ad machinas Aenigma et Lorenz SZ 40/42 (machinam auxiliarem Teletype, a Britannicis "Tunny" appellatam) comprehensas contribuit, et paulisper factus est caput Hut 8, partis propositi quae navales notas Germanas explanare conabatur.

Duae casae in area stabuli apud Hortus Bletchley, ubi laboravit Turing ab anno 1939 an annum 1940, cum ad Hut 8 remigravit.

Post Septembrem 1938, Turing in Schola Programmatum et Notarum Gubernativa, Britannica cryptologiae societate, cum Dilly Knox, maiore viro notarum perito GCCS aliquantum conlaborabat (Copeland 2001:352). Die 4 Septembris 1939, postridie diem cum Regnum Britanniarum bellum Germaniae indixisset, Turing se ad Hortum Bletchley, bellicam GCCS stationem, rettulit (Copeland 2006:378).

Bomba Turing–Welchman[recensere | fontem recensere]

Replica machinae bombe

Nonnulla septem dierum spatia post accessus, designaverat Turing machinam electromechanicam quae potui adiuvare Aenigma solutum celerius quam bomba anni 1932—instrumentum deductum de, et nominatum pro, prima bomba, in Polonia designata. Haec bomba, cum accessione a mathematico Gordon Welchman excogitata, facta est unum ex primorum instrumentorum, et praecipuum instrumentum automaticum, quo cryptographici Britannici nuntios per Aenigma missos se dediderunt.

I. J. Good, professor et cryptographus, qui cum Turing apud Hortum Bletchley conlaborabat, post ait: "Turing's most important contribution, I think, was of part of the design of the bombe, the cryptanalytic machine. He had the idea that you could use, in effect, a theorem in logic which sounds to the untrained ear rather absurd; namely that from a contradiction, you can deduce everything."[7]

Bomba configurationes fortasse rectas ad nuntium Aenigmatis missum adhibitas (ordinem rotorum, configurationes rotorum, etc.) petivit, et accommodato crib—probabile solutae orationis (Anglice: plaintext) fragmento—usa est. Pro unaquaque possibile rotorum configuratione (quo fuit fere 1019 statuum, vel 1022 in Aenigmatibus ex navibus U quibus fuerunt quattuor rotores (sed plurimis Aenigmatibus fuerunt tres rotores) (Good 2003),[8] bomba, in crib condita et elecronibus facta, catenam deductionum logicarum exsecuta est. Turing bomba die 18 Martii 1940 inaugurata est (Hodges 1983:191). Ad belli finem, plus quam ducentae bombae effectum habebant (Copeland et Proudfoot 2004).

Hut 8 et Aenigma Navale[recensere | fontem recensere]

Mense Decembre 1940, Turing systema indicatoris Aenigmatis Navalis, quod mathematice fuit involutius quam systemata indicatoris quibus aliae partes utebantur, solvit, et theorema Bayes, rationem statisticam "Banburismum" (verbum circa annum 1940 factum, ab initio Latinum) appellatam, ad Aenigma Navale refringendum mox excogitavit. Scritchmo utens, banburismus potuit excludere quosdam rotorum Aenigmatis ordines, ergo brevius faciendo tempus quo posita bombarum temptata sunt.

Tempore verno anni 1941, Turing ut in matrimonium Joan Clarke (conlaboratorem in Hut 8) duceret posuit, sed ei pactionem nuptialem mutuo summa aestate sustulerunt.

Mense Iulio 1942, Turing rationem excogitavit appellatam Turingismum (verbum ab initio Latinum) vel Anglice pura "Turingery," ut admota sit contra notas Lorenz adhibitas in nova Germanorum machina Geheimschreiber ('scriptore celato'), una ex machinis a Turing et suis clam appellatam "Fish" ('Piscem'). Turing gregem Fish ad Tommy Flowers introduxit, qui deinde, sub Maximi Newman directione, computatrum Colossus construxit, primum mundi electronicum computatrum digitale et programmabile, quod in loco machinarum simpliciorum mox subdidit (Copeland 2006:72). Tempore apud Hortum Bletchley, Turing, ingeniosus longinquitatis cursor, Londinium quadraginta kilometra aliquando cucurrit ut congressus cryptographorum frequentaret (Brown 1975).

Mense Novembri 1942, Turing ad Civitates Foederatas Americae navigavit. Ad Hortum Bletchley Martio 1943 rediit.

Anno 1945, Turing pro officiis per bellum ad Ordinem Imperii Britannici admissus est, sed sua opera pro Britannia multos annos secreta manebat. Biographia a Regali Societate post eius mortem mox divulgata inquit: "Tres libelli insignes recens ante bellum, de tribus rebus mathematicis, monstrant qualitatem operis quod is produxisset. . . ."

Prima computatra et examen Turing[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1945 ad annum 1947, laboravit apud National Physical Laboratory in ACE (Automatic Computing Engine) designatum. Acroasin legit die 19 Februarii 1946, in quo fuit prima descriptio de singulis acta computatri programmatibus servatis (Copeland 2006:108). Anno 1947 exeunte, Cantabrigiam remigravit pro anno sabbaticali.? Cantabrigiae, eo absente, Gubernator ACE (Pilot ACE) aedificatus est, quod suum primum programma die 10 Maii 1950 fecit.

Anno 1948, Turing creatus est Lector in Schola Mathematicarum apud Partem Mathematicam Universitatis Victoriae Mancuniensis . Anno 1949, factus est legatus laboratorii computationis apud Universitatem Mancuniensem director. Texai.org propositum hoc consilium inivit.[9]

Turing et scacchi[recensere | fontem recensere]

Anno 1948, Turing, cum discipulo D. G. Champernowne laborans—pro computatro quod non iam excogitatum erat!—programma ad scacchos ludendos describere coepit. Anno 1952, computatro accommodato carenti, Turing ludo lusit in quo ipse computatrum simulavit,[10] sed programma ab Alick Glennie, socio Turing, superatum est; fertur autem programma ludum contra uxorem Champernowne vicisse.

Formatio exemplorum et biologia mathematica[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1952 ad mortem, Turing in biologia mathematica laborabat, praecipue in morphogenesi, de quo unum commentarium, "The Chemical Basis of Morphogenesis," anno 1952 edidit, hypothesin Turing formationis exemplorum describens.[11] Turing potissimum in biologia mathematica voluit comprehendere Fibonaccii phyllotaxin, existentiam numerorum Fibonaccii in conformationibus plantarum. Adhibuit aequationes reactionis-diffusionis quae nunc magni momenti sunt in disciplina formationis exemplorum. Additi commentarii primum anno 1992 divulgati sunt, cum Collected Works of A. M. Turing editi sunt.

Clades invidiae[recensere | fontem recensere]

Anno 1952, Arnoldus Murray, undeviginti annos natu, novus Turing amicus (Hodges 1983:449–455), cum alio homine, inrupuit in Turing domum, et Turing delictum urbanae securitatis curae rettulit. Per investigationem curialem, Turing ipsum habuisse coniunctionem sexualem cum Murray confessus est. Actus homophylophiliae, eventus animi morbidi tunc habiti, fuerunt contra leges Britanniae. Delicto sic cognito, Turing et Murray turpitudinis foedae sub sectione undecima Legis Emendationis Criminalis anni 1885 accusati sunt. Turing non paenitens convictus est in eodem scelere quo Anscharius Wilde plus quam quingenta annos ante convictus erat (Leavitt 2006:268).

Optio Turing data est utrum in carcerem conici an exsecationem chemicalem hormonibus pati ut libido deminui. Ut carcerem vitet, estrogeni iniectiones identidem unum annum accepit. Suo security clearance ab hac convictione abolito, ei prohibitum est ne continuet particeps apud GCHQ in rebus cryptographicis. Turing numquam speculationis hostilis accusatus est, sed, sicut omnes qui apud Hortum Bletchley laboraverant, ei non licuit eius laborem per bellum mentionem facere.

Mors[recensere | fontem recensere]

Turing die 8 Iunii 1954 a servo inventus est mortuus; proximo die, cyanidi veneno obierat, ut videtur de malo semeso prope lectum reperto. Malum ipsum pro contaminatione cyanidi non probatum est, sed examinatio corporis post mortem causam mortis fuisse venenum cyanidi probavit. Plurimi hodie putant eum sua sponte obisse, et magistratus qui de mortuis inquirit hanc mortem appellavit voluntariam. Mater autem strenue disputavit ingestionem fuisse fortuitam propter ipsius negligentia in laboratorii chemicis coacervatis. Andrew Hodges biographus (1983:488–489) opinatur Turing sic sibi mortem conscivisse cogitate, ut matri sit verisimilis negatio (plausible deniability); alii opinantur Turing fabulam in "Nive Candida," narratiuncula sibi gratiosissima, agisse (Ferris 2002:250). Corpus in crematorio apud Woking die 12 Iunii 1954 crematum est.

Receptio post Turing mortuum[recensere | fontem recensere]

Multis modis hodie commemoratus est Turing.

Civitates[recensere | fontem recensere]

Signum caeruleum Turing domum designat.
  • Die 23 Iunii 1998, die natalis octogensimo sexto, Andreas Hodges, biographus, publicum signum caeruleum patrimonii Anglici apud locum natale et domum pueritiae in Warrington Crescent Londinii, nunc Colonnade Hotel, dedicavit.[12][13] Ut quinquagensimus eius mortis festus dies anniversarius observaretur, signum memoriale die 7 Iunii 2004 apud Hollymeade, eius domum Wilmslow in vico Mancunii Meridionalis, coeptum est.
  • Die 13 Martii 2000, administratio civitatis St. Vincent and The Grenadines, ut gravissimas saeculi vicensimi res gestas celebret, notas postalicas divulgavit, una ex quibus picturam Alani Turing pro 0 et 1 redintegrantibus monstrat, dicta "1937: Alan Turing's theory of digital computing" ('1937: Alani Turing theoria computationis digitalis').
  • Die 19 Iunii 2007 apud Hortum Bletchley, statua Turing, magnitudine hominis vivi, patefacta est. Stephanus Kettle eam ex fere quingenti miliis fragmentorum "slate"? Cambrici sculpserat.[14]

Urbs Mancunium[recensere | fontem recensere]

Tributa Turing facta sunt Mancunii, qua in urbe Turing integra aetate laborabat.

  • Anno 1994, pars Viae A6010 (anularis viae intermediatae urbanae) nominata est "Via Alani Turing" (Anglice: Alan Turing Way); ponte qui hanc viam portat amplificato, nomen nunc fert "Pontis Alan Turing" (Alan Turing Bridge).

Universitates[recensere | fontem recensere]

Pro Turing confectionibus in computatione, variae universititates eum honoraverunt.

  • Apud Universitatem Carnegie Mellon est scamnum granitis situm in The Hornbostel Mall, nomine A. M. Turing trans superficiem sculpto, Read de crure laevo, et Write de dextero.
  • The Turing Relay[17] est sex stationum cursus in semitis fluviatilibus ab Elia ad Cantabrigiam et retro. Turing his semitis usus est dum Cantabrigiae habitabat. In marathone, eius optimum tempus fuit 2:46 (duae horae, quadraginta sex minutae); optimum mundi tempus simul fuit circa 2:25.

Greges et societates[recensere | fontem recensere]

  • Matmos, experimentalis musicorum duorum grex, cuius socii sunt coniuges homosexuales, album EP editionis finitae (limited edition) anno 2006 appellatum For Alan Turing ediderunt.


Ludus scaenicus[recensere | fontem recensere]

Breaking the Code, ludus scaenicus ab Hugh Whitemore anno 1986 scriptus, vitam mortemque Turing enarrat. In theatris apud West End Londini et Broadway Novi Eboraci, Derek Jacobi personam Turing egit; personam iterum egit anno 1997 in pellicula televisifica ex ludo tracta, a BBC et WGBH Bostoniae coniunctim confecta . Ludus ab Amber Lane Press Oxoniae divulgatus est.

Apologia[recensere | fontem recensere]

Mense Augusto 2009, Ioannes Graham-Cumming rogationem coepit quae poposcit Administrationem Britannicam se apud Turing de accusatione delicti homosexualitatis excusare.[20][21]

Atque adeo mense Septembre 2009, Britanniarum minister primus Gordonus Brown se Alano Turing excusavit de iniuria ei allata, cum de homophylophilia damnatus erat. "Magnopere superbe nomine regiminis Britannici omniumque, qui Alani operae gratia libere vivunt, aio: nos paenitet. Melioribus dignus fuisti," Brown scripsit. "Minime nimium est dictu quod, sine eius subventione extraordinaria, historia belli mundani secundi magnopere abhorruisset. [. . .] Prae hac gratia ei habenda insuper atrox est igitur saevitia, qua tanta tractatus est."[22]

Mense Decembris anno 2013, regina Elizabeth II amnestiam innocentiae de hac re davit per Parlamentum Britannicum Camera Nobilitate.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The fact remains that everyone who taps at a keyboard, opening a spreadsheet or a word-processing program, is working on an incarnation of a Turing machine" (Gray 1999: 2).
  2. Anglice Automatic Computing Engine.
  3. "PM apology after Turing petition". BBC News. 11 September 2009 
  4. Search Blue Plaques: Blue Plaques: Research & Conservation: English Heritage apud www.english-heritage.org.uk London Blue Plaques.
  5. The Alan Turing Internet Scrapbook.
  6. Hastings Blue Plaque Trail.
  7. The Men Who Cracked Enigma, 2003.
  8. Hac cum condicione: "si mea memoria sit vera (if my memory is correct)."
  9. "Bootstrap Dialog: A Conversational English Text Parsing and Generation System," in Artificial General Intelligence Conference Proceedings, Arlington, Virginia, (2009).
  10. Alan Turing vs Alick Glennie (1952)
  11. "Control Mechanism For Biological Pattern Formation Decoded," in Science Daily (30 Novembris 2006).
  12. Unveiling the official Blue Plaque on Alan Turing's Birthplace.
  13. De hoc signo.
  14. Bletchley Park Unveils Statue Commemorating Alan Turing, 20 Iuni 2007].
  15. The Earl of Wessex unveils statue of Alan Turing.
  16. Turing Days @ Istanbul Bilgi University.
  17. Turing Trail Relay
  18. Honorary Grand Marshal.
  19. Steven Geringer, "ACM'S Turing Award Prize Raised to $250,000 (ACM, 27 Iulii 2007, inventum 16 Octobris 2008).
  20. BBC News, "Thousands call for Turing apology," 31 Augusti 2009.
  21. CNN, "Petition seeks apology for Enigma code-breaker Turing," 1 Septembris 2009.
  22. Gordon Brown: I'm proud to say sorry to a real war hero

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alanus Mathison Turing spectant.

Commentarii[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg