Fridericus Gulielmus IV (Rex Borussiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus Gulielmus IV (Rex Borussiae)
Friedrich Wilhelm IV.
Fridericus Gulielmus IV (Rex Borussiae)
Natus 15 Octobris 1795
Potestampii
Obiit 2 Ianuarii 1861
Berolini

Fridericus Gulielmus IV (natus 15 Octobris 1795, mortuus 2 Ianuarii 1861) rex Borussiae fuit.

Familia et iuventus[recensere | fontem recensere]

Friedericus filius maximus Friderici Gulielmi III regis Borussiae et Ludovicae de Megalopoli-Strelicia natus est. Cum avus eius Fridericus Gulielmus II 1797 mortuus est, Friedericus Gulielmus duoa annos natus heres regni factus est. Anno 1823 Elisabetham Ludovicam de Bavaria, filiam Maximiliani I regis Bavariae in matrimonium duxit, de ex ea filios non habuit. Ei VIII sorores et fratres fuerunt, inter quos et Gulielmus erat, qui post Friedericum Gulielmum regnavit.

Rex[recensere | fontem recensere]

Post mortem patris 7 Iunii 1840 rex Borussiae factus est. Anno 1847 dietam civitatis convocavit, sed constitutionem flagitatam negavit. Anno 1848 cives Borussiae libertatem maiorem poposcerunt et patriam Germaniam unitam, sed Fridericus Gulielmus id negavit, quamquam initio a vi popularis tumultus cedebat. Honorem imperatoris, quem ei a concilio nationali oblatus erat, negavit, quod ab aliis principibus nominari voluit. Anno 1849 constitutionem Borussiae ipse dedit, quem populi maioritas non probavit.

Morbus et mors[recensere | fontem recensere]

Anno 1857 rex aliquot sanguinis ictibus afflictus est. Itaque fratrem Gulielmum vicarium regni fecit. 2 Ianuarii 1861 mortuus est. Gulielmus I frater ei successit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericus Gulielmus IV (Rex Borussiae) spectant.