Gulielmus Neeson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
William John "Liam" Neeson

Gulielmus Iohannes Neeson, magis notus nomine Liam Neeson (Anglice: William John Neeson —- Liam forma brevis nominis "William" est; natus Ballymenae, Hibernia Septentrionale, die 7 Iunii 1952) est actor Praemio Academiae candidatus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Fuit frequens scholae "Queen's University of Belfast" appellatae (Latine fere "Universitas Reginae Belfastii") sed studia abiecit et schola egressus est. Decimum annum agens incepit luctari sed abicere debuit ob gravem defectionem animi.

De curriculo[recensere | fontem recensere]

Egit plurimas partes in pelliculis optimis ut Schindler's List, pellicula in qua egit partem hominis negotiorum Germanici Anscharii Schindler, Darkman (Latine Homo obscurus), Michael Collins et Star Wars Episode I: Phantom Menace (Latine: Bellorum Stellarium Episodium I: Comminatio Phantasmatica).

Candidatus est anno 1994 Praemio Academiae propter actionem suam in pellicula a Stephano Spielberg moderata Schindler's List sed eo nondum datum praemium est.

Suam vocem dedit in uno episodio seriei Familiae Simpsoniae (Anglice The Simpsons), in quo vox sua est illa reverendi patris Ecclesiae Catholicae qui Bartholomaeum Simpson catholicum esse vult. Dedit vocem etiam leoni "Aslan" appellato in pellicula Americana The Chronicles of Narnia: The Lion, the Witch and the Wardrobe (fere Latine: Chronica Narniensia: Leo, Malefica Armariumque), a libris Hibernici scriptoris Clivii S. Lewis educta.

Anno 2007 partem egit in pellicula Bellum Civile Americanum narrante "Seraphim falls" appellata (Latine ferme "Aquae cadentes Seraphini").

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Liam maritus fuit actricis Nataliae Richardson ab anno 1994 usque ad Martium mensem 2009, in quo ea obiit ob casum sinistrum in ludo athletico niveo. Duos filios habuerunt: Michéal Richard (natus anno 1995) et Daniel Jack (natus anno 1996).

Anno 1999 Liam Neeson a Regina Elisabetha II factus est "Praefectus Ordinis Britannici Imperii" (Anglice: Officer of the Order of the British Empire, saepe coacte: OBE).

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]