RHENUS (societas mercatoria)
RHENUS (sive RHENUS Logistics, firma RHENUS SE & Co. KG) est societas mercatoria rerum logisticarum? Germanica.
Officium
[recensere | fontem recensere]RHENUS, societas navigationis et organizatio commeatus onerarii intermodalis, auxilium et varios modos vecturae mercium, transportationis et transitus viae, ferrivia, navigationi, aeroplanis sicut etiam curam granariorum et portuum efficit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1912 societates mercatoriae Badische Actiengesellschaft für Rheinschiffahrt und Seetransport et Rheinschiffahrts Actiengesellschaft societatem communem RHENUS Transport GmbH secundum nomen fluminis Rheni condiderunt. Situs societatis novae fuit Francofurti ad Moenum.
RHENUS ab anno 1934 societati VEBA, sed ab anno 1969 societati mercatoria Hugo Stinnes (sede RHENI nunc in urbe Manhemio) ab anno 1998 vero societati Rethmann pertinuit.[1]
Anno1966 societatem filiam CCS Combined Container Service condidit.[2]
Anno 2000 RHENUS emit societatem navigationis Neptunum in urbe Basilea sitam, officium navigationis RHENI et Neptuni in novam societatem filiam RHENUS Alpina statuens.[3]
Organizatio
[recensere | fontem recensere]Sedes
[recensere | fontem recensere]Sedes administrationis RHENI hodie in urbe Holzwickede apud aëroportum Tremoniae est.
Societates filiae selectae
[recensere | fontem recensere]- RHENUS Contargo, commeatum contineriorum faciens (Theodisce: Containerhinterlandtransport), 2005.
- RHENUS Freight Logistics, 2008.
- Cisterna Rheni (Theodisce Rheintank GmbH), Thuiscoburgi, 2009.
Officinae et infrastructura selectae
[recensere | fontem recensere]RHENUS officinis in variis civitatibus utitur, e.g.:
- Situs industriae Berolini, 1993.
- Weserport GmbH urbe Brema ripas onerarias in portu Bremae gerens, ubi naves bulk carrier sive chymatoploia onerantur (una cum Ferraria Bremiensi gesta), 1995.[4]
- Officina transitus mercium apud Lutetiam, anno 2002 condita.
- Bulk Terminal in portu urbis Wilhelmshaven.
- Area in Portu Roterodami.
- Novus portus fluminis Rheni prope urbem Weil am Rhein, 2011.
- Locus transitus mercium Barcini.
- Cuxport GmbH in urbe Cuxhaven ad flumen Albem.
- Ab anno 1997 RHENUS Manhemio transitum officinae John Deere maximae orbis terrarum societatis tractoria fabricantis efficit.
- Tremoniae officina centralis transitus mercium apud portum canalis Tremoniae.
- Officina transitus mercium Manhemio.
- Cura transitus mercium in aëroportis Turici, Genavae et Bernae.
Societates mercatoriae qui RHENO partialiter pertinent
[recensere | fontem recensere]- Crossrail, societas ferriviae Helvetiae.
- Societas Franciae Navigationis Rhenica (Francice Compagnie Française de Navigation Rhénane).
- Transitus internationalis (societas mercatoria) (Anglice: IFS Inter Freight System, Theodisce: Internationale Spedition GmbH).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Firma: RETHMANN AG & Co.. Situs publicus: http://www.rethmann.com/.
- ↑ Ab anno 1976 novae firmae CCS Combined Container Service GmbH & Co. KG.
- ↑ Historia societatis Neptunus Basileae.[nexus deficit]
- ↑ Situs publicus societatis Rhenus Weserport.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Heinz-Gert Schlenkemann: Die Konzentration in der Binnenschiffahrt. Göttingen 1982.