Birsa (flumen Iurae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cataracta Birsae apud urbem Laufen.
Cataracta artificialis Birsae apud vicum Rupes Monachorum.
Moles Birsae loco Novus mundus aquam ad canalem monasterii Sancti Albani Basileae ducens.

Birsa est flumen montis Iurae in Helvetia 73 chiliometrorum longum Rhenum affluens.

Decursus[recensere | fontem recensere]

Rivulus apud vicum Tavannes pago Bernae sub transitu Petrae Pertusae oritur et primum ad urbem Monasterium, inde ad vicum Curtem Randelanam et urbem Delemontem in pago Iura et ad vallem Laufonensem in pago Basilea rurale currit. Nonnullas clusas transfluit quarum ultimam castellum Rupes angustia protegit. Apud urbem Campum Birsae Rhenum attingit.

Aquas ex 5 pagis Helvetiae Birsa colligit: Berna, Iura, Basilea Rus, Salodurum, Basilea.

Cataractae Birsae ad motum molendinarum aut aliarum machinarum usitatae sunt, e.g. apud Choindez, Laufen et Rupem monachorum.

Tributarii[recensere | fontem recensere]

Birsae adfluentes sunt:

  • Quai
  • Trama
  • Le Chaluet
  • La Chalière
  • Raus
  • Scheulte
  • Sorna
  • Lützel
  • Lüssel
  • Capra

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • René Salathé: Die Birs. Bilder einer Flusslandschaft (Laucostabulum 2000).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]