Latinitas nondum censa

Lacus Bodamicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Bodamicus, pictura Ioannis Sebastiani Dirr de anno 1809.
Navis traiectoria Fons Bleaudi vulgo Fontainebleau.

Lacus Bodamicus seu Lacus Brigantinus[1] (Theodisce: Bodensee ; Francogallice: Lac de Constance) est lacus inter Helvetiam, Austriam Germaniamque.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Divisio[recensere | fontem recensere]

Sunt partes lacus quatuor:

Adfluentes[recensere | fontem recensere]

Rhenus fluvius inter urbem Brigantium et vicum Helveticum Fanum Sanctae Margarethae in Lacum Superiorem fluit. Efflux primus Constantiae est, ubi Rhenus ad Lacum inferiorem fluit, et deinde in Rhenum altum.

Pagi civitatum adiacentium[recensere | fontem recensere]

Lacus Germaniae partibus Bavaria, Badenia, Virtembergia, Helvetiae pagis Sanctogallum Turgoviaque, Austriae civitate Cisarulana circumiectus est.

Urbes apud Lacum[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Strabo est primus geographicus, qui de lacu nuntiabat. Mela anno circiter 43 de Lacu Veneto (=Lacus Superior) et Lacu Acronio (=Lacus Inferior) scribebat. Plinius maior lacum "Lacum Brigantinum" nominabat. In medio aevo nomina Lacus Bodamicus et Lacus Constantinus nasciuntur.

Plinius, Naturalis historia libro 9: "proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat."

Pomponius Mela, De chorographia libro 3: "Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac lace recedentibus, jam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; ejusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur."

Homines circa 3000 annorum a.C.n. litora lacus primum incolebant. Circa 400 a.C.n. populi Gallorum, Helvetii, Vindelici, et Brigantini invadebant. Romani anno 15 a.C.n. terram circa lacum expugnabant.

Navigatio[recensere | fontem recensere]

Ab Aevo antiquo super lacum navigatio ad commeatum onerarium, piscationem et peregrinationem adhibita est. Naves traiectoriae inter portus Constanciae, Meersburgi, Cornu Sancti Romani et Portus Friderici vehuntur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliis nominibus attestatus: Potamicus, Podamicus, Podomus, Botamicus, Acronius, Venetus, Angiensis Constantiensis lacus, Lacus Brigantinus Acronius, Lacus Acronianus, Mare Sueviae, Lacus Constantinus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Eichenseer, C. (1965). De lacu Brigantino congelatu - Bodenseegefrörne. Constantiae: In aedibus confinium lacus (Latine et Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Bodamicum spectant.