Confluentes (Helvetia)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Confluentes (Helvetia)
Res apud Vicidata repertae:
Confluentes (Helvetia): insigne
Confluentes (Helvetia): insigne
municipality of Switzerland, border city
Civitas: Helvetia
Locus: 47°36′35″N 8°14′14″E
Nomen officiale: Koblenz AG
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Zurzacha

Forma

Area: 4.08±0.01 chiliometrum quadratum

Vita

Incolae: 1 656
Sermo publicus: lingua Theodisca

Sigla

Siglum autoraedarum: AG

Tabula aut despectus

Confluentes (Helvetia): situs
Confluentes (Helvetia): situs

Vide etiam paginam discretivam: Confluentes (discretiva)

Pons Arurae prope Confluentes.
Arura Rhenum influit.

Confluentes (Theodisce: Koblenz) sunt vicus Helveticus in pago Argovia situs.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Confluentes in regione montis Iurae ad flumen Rhenum iacent prope locum ubi ei flumen Arura influit.

Historia[recensere | fontem recensere]

In area Confluentium villa Romana fuit. Vicus anno 1010 nuncupatus est nomine Confluentia.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Apud vicum quattuor pontes sunt: Pons lineae ferriviae anno 1859 constructae inter Aquas Helveticas et urbem Waldshut-Tiengen in Badenia-Virtembergia; pons ferriviae anno 1892 super Aruram constructus in linea inter Vitudurum et Rheinfelden; pons viae super Rhenum 1932 et pons viae super Aruram 1936 constructi.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Confluentes spectant.