Latinitas bona

Portus Roterodami

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Portus Roterodami apud Mare Germanicum in Nederlandia est unus ex maximis portibus orbis terrarum et maximus Europae. Circa 60000 homines in portu laborant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Apud Romanos naves Classis Germanicae super flumen Rhenum usque ad marem navigabant. Medio Aevo portus urbis Roterodami apud fluvium Maas nova oritur, hodie nomine Portus vetus.

Extensio et subdivisio[recensere | fontem recensere]

Saeculo 19 urbs Roterodamum magnam canalem Nieuwe Waterweg effodere curavit et novas ripas et areas aquarum construere. Saeculo 20 novae areae Portus Rheni (apud flumen Rhenum) et Portus fluminis Waal facit, anno 1929 novum Portum olei qui maximi momenti ad transportandum petroleum ad Europam est; propter constructionem navium oleiferarum ingentum iterum maior Portus Europaeus constructus est.

Cum anno 1966 prima navis transportans contineria portum Roterodami advenuit, urbe nova aedificia ad vecturam huius generis instituere oportuit. Portus Eemhaven Roterodamicus hodie maximus portus Europae vecturae intermodalis contineriorum inter navigationem, vecturam autocinetorum onerariorum et ferriviam est. 102 ciconiae contineriorum adhibitae fuerunt anno 2007.

Portus Maasvlakte profundus maximas naves recepit, e.g. magnam navem ferri Berge Stahl. Anno 2012 longa moles novam terram Maasvlakte secundam a mari separavit ad extensionem areae portus.

Pinacoteca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Portum Roterodami spectant.