Constantia (Germania)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Insigne Tabula geographica
Insigne Constantiae
Constantia
Situs Constantiae
Nomen Latinum: Constantia
Nomen Germanicum: Konstanz
Nomina Latina alia: Augusta Turgoiorum et Valeria.
 
 
Portus
JezioroBodenskie-Konstanca.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Badenia-Virtembergia
Provincia: Freiburg
Circulus rusticanus: Constantia
Coordinata geographica: 47° 39′ 48″ Sept., 9° 10′ 31″ Ort.
Altitudo: 405 supra mare
Area: 55,65 km²
Numerus incolarum: 81 217 (2005-12-31)
Coniunctio communium cum: Fontainebleau in Francia usque ab 1960

Vexillum Britanniae Britanniarum Regnum Richmondia usque ab 1983
Tábor in Re publica Bohemica usque ab 1984
Laudi Nova in Italia usque ab 1986

Numerus cursualis: 78401–78467
Praefixum telephonicum: 07531, 07533
Nota autocineti: KN
Nota magistratus communalis: 08 3 35 043
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 15 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Kanzleistraße 13/15
78459 Konstanz
Pagina interretialis: www.konstanz.de
Res politicae
Magister civium superior: Ulrich Burchardt (Unio democratica Christiana Germaniae)

Constantia sive Constantia Helvetiorum[1] est urbs omnium ad Lacum Bodamicum maxima et inter Helvetiam et Germaniam limini adiacens. Historici putant urbem imperatorum Romanorum Constantii I aut Constantii II nomen ferre. Ibi fuit ab anno 1414 usque ad annum 1418 concilium.

Historia[recensere | fontem recensere]

De principiis tempore tardae antiquitatis Romanae[recensere | fontem recensere]

Nucleus civitatis Constantiensis (collis cathedralis, Theodisce Münsterhügel) super Rhenum fluvium effluentem e lacu Constantiense superiore (Theodisce Obersee) ita situs est, ut inundatione non submergi possit. Oppidum Gallicum tempore imperatoris Augusti munitio Romana sequebatur, quae circa annum 300 castellum amplificabatur.

De episcopatu Constantiense[recensere | fontem recensere]

Circa annum 600 in eodem castello sedes episcopalis erigebatur propter curam animarum regionum ad meridianam lacus Constantiensis et Rheni spectantium, quae adhuc ad cultum et humanitatem Romanam pertinebant. Alemannia interior, quae sita est ad septentriones lacus Constantiensis (hodie maxima pars rei publicae Badeniae-Virtembergicae et pars provinciae Sueviae rei publicae Bavaricae), circa annum 740 dioecesi Constantiensi adiungebatur. Ideo dioecesis Constantiensis improportionaliter inflabatur: Erat maxima dioecesis regni Teutonici. Dos fundationis ecclesiae cathedralis Constantiensis erant civitas Constantia, alia castra Romana tardae antiquitatis; amplificata est per forestum, quem conferebat imperator Heinricus tertius ecclesiae Constantiensi. Episcopi Constantienses saeculis XII et XIII coemebant parvas dominationes circa lacum Constantiensem et Rhenum altum. Tamen principatus episcoporum Constantiensium parvum et incohaerens erat, quin etiam post incorporationem monasterii Augiae maioris anno 1540. Episcopi Constantienses tamen quaedam potestatem habebant: Salomo tertius (890-919), exempli gratia, erat cancellarius regis Ludovici quarti. Ideo Constantia altioris medii aevi erat, cum grano salis, caput Sueviae. A saeculo XII usque ad saeculum XIII episcopi Constantienses interdum potestatem ducalem obtinebant. Tempore Sacri Romani Imperii Nationis Germanicae episcopus Constantiensis erat secundus director Circuli Suevici post ducem Virtembergiae (ab anno 1542) et director quadrantis superioris (vel Constantiensis) Circuli Suevici (ab anno 1559). Principatus episcopi Constantiensis tempore saecularisationis anno 1802 et 1803 a principatu electorali Badeniae tollebatur. Anno 1804 principatus electoralis Badenia pactionem inibat cum Confoederatione Helvetica super iura et possessiones episcoporum Constantiensium in territorio Confoederationis Helveticae sita. Papa Pius septimus episcopatum Constantiensem tollebat anno 1821. Archiepiscopatus Friburgensis traditionem episcopatus Constantiensis specialiter continuit.

De urbe Constantia medii aevi[recensere | fontem recensere]

Iuxta sedem episcopalem urbs Constantia crescebat. Urbs et terra vicina meridionale (theodisce Bischofshöri) erant terra immunitatis ecclesiae Constantiensis, extra pagum comitis Thurgoviae. Anno 900 circiter episcopi Constantienses mercatum et monetam instituebant. Carta privilegii imperatoris Heinrici sexti in favorem civium Constantiensium (anno 1192) restringebat potestatem episcoporum super civitatem Constantiensem. Imperator Fridericus secundus tollebat advocatiam comitum de Sancto Monte et intuebatur civitatem Constantiensem quasi civitatem imperialem. Postea episcopus Eberhardus de Waldburg potestatem suam super civitatem Constantiensem restituebat. Sed post interregnum imperator Rudolfus de Habsburg renovabat advocatiam imperialem super civitatem (anno 1274). Imperator Carolus quartus corroborabat libertatem civitatis imperii Constantiensis anno 1374. Reges et imperatores ibi curias peragebant, praesertim palatium imperiale Podamici et monasteria imperialia Augiae maioris et Sancti Galli propinqua erant. Fridericus primus Barbarossa ibi foedus Constantiense cum papa Eugenio tertio inibat (anno 1153) et pacem Constantiensem cum civitatibus Lombardiae (anno 1183). Ideo rex Sigismundus decernebat ibi concilium oecumenicum decimum sextum (ab anno 1414 ad annum 1418) peragere. Confoederati Helvetici saeculi XV neutralitatem Constantiae saepe utebantur conventionibus missorum eorum.

Consilium civium Constantiensium anno 1225 primum nominatum est. Antiquissima testimonia potestatis legislationis ipsius consilii sunt reglementationes mercaturae linteae. Copiae civitatis Constantiensis tardi medii aevi mercaturae linteae obnoxiae erant. Consilium civitatis conveniebat sub sculteto episcopale (theodisce Ammann), ab anno 1309 sub magistro civium (theodisce Bürgermeister). Collegia opificum ab anno 1342 ad annum 1430 quater insurgebant et participationem, quin etiam maioritatem opificum in consilio impetrabant. Rex Sigismundus paritatem opificum et nobilium in consilio decernebat, sed imperator Maximilianus primus praeponderantiam opificum restituebat (anno 1510).

Civitas Constantia negotia exteriora suae potestatis gerebat in foedere civitatum circa lacum Constantiensem (anno 1313). Constantia administrabat multoties curationem civitatum vicinarum in pactiones factas. Anno 1417 civitas Constantia iudicium provincialem in pago Thurgoviense emebat iure pignoris ad erigendum territorium civitatis. Aedificatio dominationis terrae non succedebat, quia Confoederati Helvetici et domus Habsburgensis circa lacum Constantiensem contendebant. Minores dominationes sicut civitas imperialis Constantia suae potestatis constare non poterant. Confoederati Helvetici advocatiam Habsburgicam in pago Thurgoviense occupabant (annis 1460 et 1461) et impediebant civitatem Constantiensem ab iurisdictionem in pago Thurgoviense. Rex Maximilianus primus civitatem Constantiensem cogebat ad accedendum confoederationis Suevicae et ad societatem belli contra Helveticos. Ideo civitas Constantia pace Basiliense (anno 1499) coacta erat, iudicium provinciale in pago Thurgoviense Confoederationi Helveticae concedere. Fines civitatis Constantiae factae sunt fines inter Germaniam et Helvetiam.

De urbe Constantia recentiorum temporum[recensere | fontem recensere]

Reformatio Constantiensis exemplar Turici sequebatur (anno 1526); ideo civitas Constantia detrimentum capiebat. Episcopus Constantiam relinquebat et residebat in urbe Meersburg. Constantia erat membrum confoederationis Smalcaldicae et ideo particeps belli Smalcaldici. Consilium Constantiense negotia exteriora neglectebat et convenientiam cum imperatore Carolo quinto non quaerebat. Imperator Carolus quintus et rex Ferdinandus primus tollebant libertatem imperialem civitatis Constantiensis et faciebant Constantiam oppidum provincialem Austriae anterioris. Ideo civitas Constantia amittebat libertatem imperialem et sedem suam in consilio circuli Suevici. Introductio confessionis Romanae-Catholicae diutinus erat. Capitaneus civitatis (theodisce Stadthauptmann) nunc vicarius negotia Austriae agitabat; sed civitas negotia sua interiora suae potestatis gerebat, interdum etiam negotia exteriora (sicut foedus circa lacum, theodisce See-Allianz, anno 1632). Tempore reginae Mariae Theresiae administratio Austriaca Constantiam strictius dirigebat; interdum summus magistratus Austriae anterioris in Constantia situs erat (repraesentatio et camera, theodisce Repräsentation und Kammer, ab anno 1753 usque ad annum 1759). Sub imperatore Josepho secundo administratio Austriaca proposita absolutismi absoluti consequebatur: In locum consilii a civibus electi administratione Austriaca magistratus imponebatur (ab anno 1786 usque ad annum 1790). Administratio Austriaca introducebat machinalem industriam, praecipue societates textilibus gignendis sub directione susceptorum ex civitate Geneva, qui privilegiis fauti erant. Simul vita religiosa oppressa erat. Primo bello coalitionum administratio Austriaca a civitate Friburgense Brisgoviae propter imminationem Francogallorum in civitatem Constantiam transponebatur (ab anno 1792 usque ad annum 1799).

De tempore hodierno[recensere | fontem recensere]

Sub conditione pacis Bratislaviensis (anno 1805) principatus electoralis Badenia occupabat civitatem Constantiensem in toto, postquam partes areae civitatis occupaverat per saecularisationem episcopatus Constantiensis et monasterii Petrishusani. Cives Constantienses Austriam favebant et Tirolensibus insurgentibus adiuvabant milites Badenses, qui ad Constantiam stationem habebant, armis exuere. Friedrich Hecker, rerum evertendarum cupidus, rebellionem nationalem et democraticam incipiebat anno 1848 in civitate Constantia. Constantienses dominationem Badenicam acceptabant, cum aedificationi ferriviae incrementum rei oeconomicae secutus esset. Insuper Fridericus primus, magnus dux Badeniae et princeps magna popularitate, ferias suas agebat in insula propinqua nomine Mainau, quae ideo erat quasi residentia aestiva magni ducis. Magno ducatu Badenia accedente ad unionem portorii Germanicam (anno 1835) suburbia Constantiae nomine Stadelhofen et Paradies imparticeps remanebant, sed optata utilitas oeconomica immunitatis eorum dubia erat.

Rescriptum organisationis magni ducatus Badeniae (anno 1809) Constantiam caput administrativum faciebat provinciae lacus (theodisce Seekreis) et circuli provincialis (theodisce Bezirksamt, ab anno 1939 Landkreis Konstanz); civitas Constantia ab anno 1939 usque ad annum 1953 exceptus erat ab ipso circulo. Ad circulum provincialem Constantiensem spectat exclava unica territorii Rei publicae foederatae Germaniae; id est Büsingen am Hochrhein, ea villa omnis est circumsaepta finibus Confoederationis Helveticae.

Constantia est sedes iudicii provincialis (theodisce Landgericht, usque ad annum 1879 iudicium curiale, ab anno 1813 usque ad annum 1836 in Meersburg situm), camerae industrialis et commercialis (fundata anno 1828, hodie camera industrialis et commercialis Rheni alterioris et Lacus Constantiensis, theodisce Industrie- und Handelskammer Hochrhein-Bodensee), camerae opificalis (theodisce Handwerkskammer, ab anno 1901), scolae technologiae, oeconomiae et conformationis (fundata anno 1906) et universitatis Constantiensis (fundata anno 1966).

Area civitatis Constantiensis amplificata est incorporationibus villarum vicinarum (Allmannsdorf cum vicis Egg et Staad, Wollmatingen, Litzelstetten cum insula Mainau, Dingelsdorf cum Vico Superiore, Dettingen-Wallhausen). Foedus inter magnum ducatum Badeniam et Confoederationem Helveticam (de anno 1831) obligat civitatem Constantiensem functionibus communalibus sicut epigroma censorium vel curam strati viarii in area Tägermoos, quae est sita in territorio Confoederationis Helveticae. Constantia et urbs vicina Kreuzlingen (pagus Thurgoviae Confoederationis Helveticae) agglomerationem formant.

Filii civitatis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard, p.59. [1] Libri Googles (Francogallice)

Litterae[recensere | fontem recensere]

  • De Constantia, Georg Braun, Frans Hogenberg: Civitates Orbis Terrarum 1572-1618, Ed. R.A. Skelton, Cleveland, New York 1966 II,41, iterum in Voce Latina, tomus 52, 2015, fasc. 199, p. 81seqq.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantiam spectant.