Abrinca (flumen)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Arura

Arura

Longitudo

288.2 km

Altitudo principii 1,940 m
Moles decussis 560 /s
Area ex qua aqua affluit 17,620 km²
Principium

Moles conglatiata Arurae

Ostium

Confluentes

Regio

Helvetia

Arura[1] (Francice: Aar, Theodisce: Aare), sive Arula[1][2], Arola[1][2], Arurius[1], Aara[2], Ara[2], Araris[2], vel Ingena[2] est flumen in Helvetia, tributarius magnus fluminis Rheni.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Fons fluvii[recensere | fontem recensere]

Fontes habet sub glaciariis Oberaar et Unteraar in montibus vici dicti Guttannen in pago Berna. Per vallem Araris Grimsula Mons aditur.

Decursus[recensere | fontem recensere]

In regione Alpium Bernensium flumen percurrit lacum Briensem et lacum Tunae. Fluit per urbes Interlacus, Tuna, Berna, Aarberg, Salodurum, Castrum Arae (Theodisce Aarburg), Aravia et Bruga. Flumen confluit Rhenum apud vicum Confluentes in pago Argovia.

Tributarii[recensere | fontem recensere]

Arura in pago Bernae amnes Leucam, Kanderam, Senonam, Telam, in pago salodorense Emmam, in pago Argoviae Rusam (prope rudera Vindonissae) et Limmat suscipit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Noti sunt nautae Romani Arurae per inscriptionem in museo urbis Aventicum.[3]

Apud urbem Brugae legiones Romanae castrum Vindonissam construxerunt.

Cursus Arurae transferitus est prope urbem Aarberg et usque ad vicum Buron super Aruram (germanice: Büren an der Aare) saeculo 19 per Lacum Biennae et duo canales: Hagneckkanal inter Aarberg et lacum et canalis Telae (TheodisceZihlkanal, prope urbem Bienna situs).[4] Per Lissam ad Buron ab eo tempore stat rivulus parvus nuncupatus Arura vetus.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Navigatio lacuum Briensis et Tunensis a Ferriviae Berna–Lötschberg Mons–Sempronius Mons geritur.[5]

Aquarum viribus Arurae utentur electrificinae multae quarum prima officina Grimsula est et ultima officina in mole lacus Klingnau prope Confluentes.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 15, s.v. Aar.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  3. CIL XIII 5096
  4. Matthias Nast Überflutet – überlebt – überlistet. Die Geschichte der Juragewässerkorrektionen (Biel 2006)
  5. De navigatione lacuum apud Interlacus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aruram spectant.