Curia Raetorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Curia Raetorum: despectus in urbem (anno 2006)
Curiae collocatio

Curia Raetorum (Theodisce: Chur; Romancice: Cuira; Italiane: Coira) est urbs 34'350 incolarum (anno 2013) et pagi Grisoniae in Helvetia ac districtus Plessur caput.

Historia[recensere | fontem recensere]

Curia Raetorum est urbs antiqua, iam habitata ante circiter annum 3000 a.C.n.. Urbs sub Romae dominatione fuit caput provinciae Raetiae primae. In Curia Raetorum, sedes episcopi Dioecesis Curiensis ab anno 450 collocatur. Olim Romanice, hodie Germanice, ibi loquitur. Per saecula, urbs fuit statio viae mercatoriae quae Imperium Germanicum Italiamque congiungebat.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Curia Raetorum est sedes episcopalis. Praesens episcopus est Vitus Huonder (postremi decessores fuerunt Amadeus Grab et Volfangus Haas).

Diaria[recensere | fontem recensere]

In Curia Raetorum La Quotidiana editur, solum diurnum Helvetiae lingua Linguae Rhaeticae composita, quae anno 1997 conditum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Curiam Raetorum spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!