Latinitas bona

Rhenus (personificatio)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rhenus Pater in antoniniano imperatoris Postumus, ad dexteram.
Sculptura Rhenus Pater saeculo 18 apud castellum Schwetzingen posita.
Sculptura Flumen Rhenus curiae urbis Thuiscoburgum ad Rhenum.

Rhenus Pater est personificatio dei fluminis Rheni aevo classico commemorata.

Historia[recensere | fontem recensere]

Celtae flumen Rênos nuncupaverunt.[1]

Marcus Valerius Martialis flumen Rhenum Nympharum pater amniumque, Publius Vergilius Maro Rhenus bicornis, Ovidius Rhenus cornibus fractis vocaverunt.[2]

Novo aevo nonnullae sculpturae et imagines dei Rheni creatae sunt, e.g. tabula sculpta apud curiam urbis Thuiscoburgum anno 1902 constructam.[3]

Inscriptiones votivae[recensere | fontem recensere]

Fluminis deus Rhenus Pater inscriptionibus Romanis antiquis vocatur:

[F]LVM[INI] RHENO PRO SALVTE Q[VINTI] SPICI
RHENO PATRI OPPIVS SEVERVS LEG[ATVS] AVG[VSTI][5]
I[OVI] O[PTIMO] M[AXIMO] ET GENIO LOCI ET RHENO CL[AVDIVS] MARCELLINVS B[ENE]F[ICIARIVS] CO[N]S[VLARIS] V[OTVM] S[OLVIT] L[IBENS] M[ERITO] IMP[ERATORE] COMMODO VI CO[N]S[VLE]
I[OVI] O[PTIMO] M[AXIMO] GENIO LOCI [FL]VMINI RHE[NO] T[ITVS] FLAVIVS [STI]LO (?) B[ENE]F[ICIARIVS] SALVI [IUL]IANI CO[N]S[VLARIS] V[OTVM] S[OLVIT] L[IBENS] M[ERITO]
I[OVI] O[PTIMO] M[AXIMO] DIS PATRIIS ET PRAESIDIBVS HVIVS LOCI OCEANIQUE ET R[H]ENO Q[VINTVS] MARC[VS] GALLIANVS LEG[ATVS] LEG[IONIS] XXX U[LPIAE] V[ICTRICIS] PRO SALVTE SVA ET SVORVM V[OTVM] S[OLVIT] M[ERITO]
[IN H]O[NOREM DOMVS DI]V[I]NA[E IOVI OPTIMO MAXIMO] IVNONI REGINAE ET MINERVAE SANCTAE GENIO HVIVSQUE LOCI NEPTVNO OCEANO ET RHENO DIS OMNIBVS DEABVSQUE PRO SALVTE D[O]M[I]N[I] MARCI [AVRELII ANTONINI] [PII FELICIS AVGVSTI DIVI] ANTONINI [MAGNI FILII DIVI SEVERI NEPOTIS] [6] [LEGATVS AVGVSTI NOSTRI LEGIONIS] I M[INERVAE] [ANTONINIANAE] P[IAE] F[IDELIS] [ARAM DICA]VIT

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rainer Vollkommer: Vater Rhein und seine römischen Darstellungen. In: Bonner Jahrbücher. t. 194, 1994.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Helmut Birkhan: Kelten. Versuch einer Gesamtdarstellung ihrer Kultur, p. 689f.
  2. Horst Johannes Tümmers: Der Rhein. Ein europäischer Fluss und seine Geschichte. München 1999. ISBN 3-406-44823-2, p. 24, 25.
  3. ag arch ruhrgebiet (ed.): Architektur in Duisburg. Duisburg 1994, ISBN 3-87463-214-8.
  4. L'Année épigraphique, 1969–1970, nr. 434.
  5. Inscriptio legati romani Oppii Severi legionis VIII Augustae. – Vide: Index inscriptionum.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhenum Patrem spectant.