Metrum cubicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Metrum cubicum est mensura magnitudinis capacitatis. Hodiernis in linguis videlicet occidentalibus loco capacitatis vocabuli saepenumero vocabulum voluminis in usu est. Quare in formulis mathematicis magnitudo capacitatis littera V redditur.

Metrum cubicum vel "metrum ad potentiam tertiam dignatum" capacitatem habet cubi cuius latus quodque in longitudinem unum metrum patet.