Latinitas bona

Angulus Hollandiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Navis vaporaria Berolinum in nova via navium anno 1907.
Navis Stena Hollandia apud portum Anguli Hollandiae.

Angulus Hollandiae[1] (Batavice Hoek van Holland) est vicus Hollandiae apud aestuarium fluminis Rheni litoris Maris Germanici situs.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Vicus Angulus Hollandiae in provincia Hollandia Australi hodie pars urbis Roterodami est. Procuratores portus cursum Rheni ibi nomine Mosa antiqua notum ab anno 1872 ut canalem navigationis extenderunt.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Ex portu Anguli Hollandiae nonnullae naves exeunt ad Britanniam. Ferriviae ab urbibus Berolino et Vindobona olim usque ad portum venerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelum Hollandiae spectant.