Georgius Gothein

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Georgius (Georg) Gothein (natus 15 Augusti 1857 Novifori in Silesia, mortuus 17 Martii 1940 Berolini vir publicus Germaniae et sodalis DDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Gothein, postquam maturitatem adeptus est, Vratislaviae historiae, deinde Berolini ad annum 1880 rebus metallurgicis studebat. Fuit referendarius et assessor metallurgiae, deinde ab anno 1885 ad 1887 secretarius generalis foederis metallorum Silesiae Superioris. Anno 1888 doctor promotus est. Deinde ad annum 1892 rector pagi metallarum Waldenburg et Tarnowitz fuit et ab anno 1893 ad 1901 syndicus camerae commercii Vratislaviae erat. Post primum bellum mundanum actis diurnis diversis commentarios composuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gothein maritus erat atque tres liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gothein liberalis et ab anno 1910 sodalis factionis liberalis popularis fuit. Ab anno 1889 ad 1892 decurio Waldenburg erat, ab anno 1894 ad 1904 Vratislaviae erat. Ab anno 1893 ad 1903 legatus domus legatorum Borussiafuit. Anno 1901 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1918 mansit. Post casum Monarchiae mense Novembri 1918 cum aliis novam factionem DDP condidit. 19 Ianuarii 1919 et legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919) creatus est. 13 Februarii eiusdem anni in consilio ministrorum Scheidemann Administer Imperii Possessionum Publicarum nominatus hoc officio ad 20 Iunii 1919 functus est. Deinde cum collegis a magistratu se abdicavit. Anno 1920 etiam legatus iterum diaetae imperii electus est et ad annum 1924 mansit. Ab anno 1921 praeses foederis ad antisemitismum oppugnandum facti erat.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Anno 1930 ictu affectus e vita publica omnino recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administer Possessionum Publicarum Imperii Germanici (1919 - 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Georgius Gothein (DDP) |

Gulielmus Mayer (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) |

Henricus Albert (nullius factionis) |
Consilium Ministrorum Scheidemann (13 Februarii 1919 - 20 Iunii 1919)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Philippus Scheidemann (SPD) |

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (DDP) | Otto Landsberg (SPD) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Gustavus Bauer (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Georgius Gothein (DDP) | Eduardus David (SPD) |

Matthias Erzberger (Centrum)