59 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 59 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.)


DCXCIV a.u.c. = Gaio Iulio Caesare Marco Bibulo consulibus.

Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Gaius Iulius Caesar Pompeio Cassoque nisus, vi adversus collegam Marcum Bibulum adhibita, rempublicam solus gubernat. Neglecta senatus auctoritate cuncta cum populo agebat.
  • Caesar legem agrariam tulit, qua cum ceterum agrum publicum tum et agrum Campanum civibus pauperibus liberos habentibus divisit ac coloniam civium Romanorum Capuam deduxit. Item novam legem de repetundis, ne proconsules a provincialibus pecunias indebitas exigerent (Lex Iulia de pecuniis repetundis). Item legem acta Pompei in Oriente, praesertim ordinationem novae provinciae Syriae, confirmantem. Item, a Crasso rogatus, partem pecuniae debitae publicanis remisit, qui magna damna vectigalibus carius redimendis acceperant.
  • Lege Vatinia, a tribuno plebis Publio Vatinio lata, Gallia Cisalpina ac Illyricum per quinquennium post consulatum Caesari attributa. Senatus postea et Galliam Transalpinam addidit.
  • Caesar operam dedit ut Publius Clodius e patriciis in plebem adrogatione transferretur et tribunus plebis statim fieret : nam eum in Ciceronem cui iratus erat immittere volebat.
  • Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, uxorem duxit : ita necessitudine privata societatem in rebus publicis firmabat.

Nati[recensere | fontem recensere]

T. Livius Patavinus, auctor historicus (mortuus 17 a.C.n.)

Mortui[recensere | fontem recensere]