De architectura (Vitruvius)
De Architectura est opus solum nobis servatum auctoris Latini M. Vitruvii Pollionis, qui temporibus Augusti floruit Augustoque ipso librum suum dicavit. Opus libros decem continet, qui rationes architecturae disputant:
- I Virtutes architecti
- II Materiae aedificandi earumque usus
- III Templa generatim tractata atque aedes Ionicae
- IV Ordines columnarum
- V Aedificia publica
- VI Domus et villae
- VII Supellex
- VIII Aedificatio in aqua
- IX Horologia
- X Tollenes et machinae belli
Vitruvii de architectura fundamenta sunt:
- firmitas → aedificium longe durandum est.
- utilitas → aedificium usui aptum faciendum est.
- venustas → aedificium pulchrum faciendum est.
E Vitruvio, ut rectus et confectus architectus sit, studendum est ius, geometria, medicina etc. Opus Vitruvii praesertim mensurarum proportiones tractat, quibus observatis symmetria sequatur. Mensurae rectae ex partibus corporis hominis sicut ex pede, cubito digitoque, efficiuntur. Hae proportiones deinde ad aedificandum accommodantur, sicut ad partes columnarum.
Fortuna operis[recensere | fontem recensere]
Liber De architectura inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines. Libri legi possunt apud http://architectura.cesr.univ-tours.fr/Traite/Auteur/Vitruve.asp?param
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad De Architecturam spectant. |
- De architectura libri decem apud The Latin Library
- De architectura I-IV, VII-VIII Latine et Francogallice
- De Vitruvio
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- M. Vitruvius Pollio, De architectura, Granger, F., Great Britain, Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931 (repr. 1955)
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 287-292
- Krimpen-Winckel, L. M., Ordinatio et dispositio: design and meaning in Pompeian private architecture, Netherlands, Leiden, Leiden University, 2009