Paulus Iovius

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Paulus Iovius
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Iovius: imago
Paulus Iovius: imago
Nativitas: 21 Aprilis 1483; Novum Comum
Obitus: 1552, 12 Decembris 1552; Florentia
Patria: Ducatus Mediolanensis

Paulus Iovius Novocomensis,[1] Italiane Paolo Giovio (1483–1552), litteris Latinis eruditus, artium iudex, fuit biographus et rerum gestarum sui temporis scriptor. Episcopus Nucerinus anno 1528 creatus est.

Paulus Iovius die 19 Aprilis 1483 anno Novi Comi natus est, patre Luigi Zobio notario qui anno circiter 1500 mortuus erit. Deinde sub tutela fratris Benedicti Zobii philologi et archaeologi Paulus tiro litteras Graecas artemque rhetoricam Latinam Mediolani didiscit iuxta senem Demetrium Chalcocondylam iuvenemque Ianum Parrasium. Anno 1506 studia philosophica persequebatur in universitate Patavina, aemulis Petro Pomponatio et Alexandro Achilino(it) doctoribus, sed anno 1507 medicinae studebat Papiae in universitate sub Marco Antonio Turriano(it). A quibus professoribus necessitatem accepit lecturae textuum medicorum Graecorum, quam ipse in opere adhuc inedito, Noctes intitulato, Comi anno 1508 coram populum lecto, suasit.

Bandinellus cardinalis Saulus cum tutoribus a Sebastiano Veneto pictus: Paulus Iovius ad dextram partem videtur[2] (Pinacotheca Nationalis Vasingtoniae)

Papiae anno 1511 duplicibus lauris in medicina et philosophia laureatus, anno insequenti Romam petivit ubi medicus et paedagogus iuxta cardinalem puerum Bandinellum Saulum(it) receptus est. Lector philosophiae moralis iam anno 1514 apud studium Urbis erat. Scripturam historiarum sui temporis iam incepisse videtur ex epistula die 30 Maii 1514 ad Bartholomaeum Alvianum(en) exercituum conductorem missa qua de proeliis recentibus quaesivit. Die 15 Decembris 1515 eodem modo res de bellis Marini Sanuti postulavit. Quo anno, primis Historiarum adumbrationibus inter amicos divulgatis, admirationem papae Leonis X meruit. Bandinello Saulo anno 1516 in coniuratione contra papam Leonem X culpato et incarcerato, Paulus Iovius medicus et humanista iuxta Iulium Medicem cardinalem factus est.

Annis insequentibus partim in proximitate Curiae Romanae, partim Florentiae degebat ad quam urbem Iulius Medices gubernator a papa missus est. Florentiae particeps erat colloquiis illius "literatorum academiae(it)", olim a Marsilio Ficino aliisque Platonicis inceptae, quae his annis in hortis(it) Bernardi Oricellarii rerum gestarum scriptoris tenebantur. Opera huius non iam impressa De bello Italico, De urbe Roma cum aliis historiis stylo Florentino scriptis ibi perlegit. Schema picturarum muralium villae Mediceae ad Podium Cariani, iussu Leonis X cardinalisque Iulii Medicis ab artificibus Andrea Sartio et Francisco de Giudicis(it) anno 1519 inceptarum, designavit. Iulio ad exercitus Italicos contra Francicos bellantes legato, Iovius iuxta Ferdinandum Piscariae marchionem missus est quo tempore milites huius urbem Novocomensem vastabant. Annis 1522 et 1523, Leone nuper mortuo, cum Hieronymo Adorno delegato papae Hadriani VI Venetias properavit ut rem publicam serenissimam, societate regis Francici renuntiata, se cum imperatore sacro coniungere suaderet.

Effigies Pauli Iovii in praefatione Operum omnium (Basileae, 1578) divulgata

Iulius Medices episcopus Romanus die 19 Novembris 1523 electus est. Iovius papae cliens consiliariusque Romam reveniens in civitate Vaticana habitare coepit. Diaeta eius, "paradisus" nuncupata, a legatis principum frequentabatur. E confabulationibus ibi habitis res historiarum vitarumque temporis sui congerebat. Primitias litterarias, videlicet paginas de Romanis piscibus e cenis pontificiis destillatas, cardinali Ludovico Borbonio(fr) dicatas, anno 1524 imprimere iussit.

Sacerdos et canonicus, deinde episcopus Nucerinus fuit. Nihilo minus, eius praecipuum studium incubuit in notitiam rerum gestarum et hominum memoria dignorum: imperatorum, pontificum, nobilium, litteratorum, ducum et artificum. Familiaritas et amicitia cum quinque pontificibus invidiam ac reprehensiones in eum converterunt, sed etiam famam ac legati mandata quae itinera et lautos occursus favebant. Die 11 Decembris 1552 anno Florentiae mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Pauli Iovii Novocomensis De Romanis piscibus libellus cardinali Ludovico Borbonio(fr) dicatus (Romae, 1524): titulus (Institutum Smithsonianum)
Pauli Iovii Novocomensis Libellus de legatione Basilii Magni principis Moschoviae (Romae, 1525): titulus (Bibliotheca publica Bavarica)
Li veri particulari de la felice vittoria de illustre signor conte Philippino Doria contra l'armata cesarea sopra Salerno, epistula Pauli Iovii ad Clementem VII anno 1528 divulgata (Bibliotheca Nationalis Austriaca)
Comentario de le cose de Turchi, imperatori Carolo V dicatus (editio 1535): titulus (Bibliotheca Nationalis Neapolitana)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Paulus Iovius Novocomensis": vide e.g. titulum libelli De Romanis piscibus (1524)
  2. Zimmerman (2001)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Statua Paulo Iovio dicata apud Bibliothecam Laurentianam Florentinam
Inscriptio infra simulacrum Pauli Iovii ibidem posita
Fontes coaevi
Editiones operum selectae
  • Pauli Iovii Novocomensis Opera quotquot extant omnia. Basileae: Petri Pernae, 1578
    • Voll. 1-2: Historiae sui temporis; vol. 3: Regionum et insularum atque locorum descriptiones Vol. 1 apud Internet Archive; vol. 3 apud Internet Archive, vol. 3 apud e-Rara
  • Giuseppe Guido Ferrero, Dante Visconti et al., edd., Pauli Iovii Opera a cura della Società Storica Comense (edizione nazionale). Romae: Istituto Poligrafico dello Stato, 1956-
    • Voll. 1-2: Lettere, 1958; voll. 3-5: Historiae sui temporis, 1957-1985; vol. 6: Vitae pars 1, 1987; vol. 8: Gli elogi, 1972; vol. 9, Dialogi et descriptiones, 1984
  • Kenneth Gouwens, ed. et interpr., Paolo Giovio: Notable Men and Women of Our Time. Cantabrigiae Mass.: Harvard University Press, 2013
  • Lara Michelacci, ed., Paolo Giovio: Vita di Adriano VI. La Scuola di Pitagora, 2015. ISBN 978-88-654-2333-2
  • Lara Michelacci, ed., Paolo Giovio: Commentario de le cose de' Turchi. Clueb, 2005. ISBN 978-88-491-2570-2
  • Franco Minonzio, ed., Paolo Giovio: La descrizione del Lario. Il Polifilo, 2007. ISBN 978-88-705-0336-4
  • Franco Minonzio, ed., Paolo Giovio: Dialogo sugli uomini e le donne illustre del nostro tempo. Taurinis: Aragno, 2011. ISBN 978-88-841-9516-6
Eruditio
  • Paolo Giovio, il Rinascimento e la memoria. Atti del Convegno ... 1983. Comi, 1985
  • C. Dionisotti, "Machiavelli e il Giovio" in C. Dionisotti, Machiavellerie (Taurinis, 1980) pp. 411-44
  • Franco Minonzio, Studi gioviani. Scienza, filosofia e letteratura nell’opera di Paolo Giovio. 2 voll. Comi, 2002
  • R. Pavoni, ed., Collezioni Giovio, le immagini e la storia. Guida alla mostra. Comi, 1983
  • T. C. Price Zimmerman, "Francesco Guicciardini and Paolo Giovio" in Annali d’italianistica vol. 2 (1984) pp. 34-52
  • T. C. Price Zimmerman, Paolo Giovio the Historian and the Crisis of Sixteenth-Century Italy. Princetoniae: Princeton University Press, 1995 (Paginae selectae apud Google Books)
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Iovium spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Teuchos • Dizionario biografico degli Italiani • Catholic Hierarchy • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie