Marcus Claudius Marcellus (consul 51 a.C.n.)

Latinitas bona
E Vicipaedia

In republica Romana Marcus Claudius Marcellus (natus circa 95 a.C.n., mortuus 45 a.C.n.) fuit adversarius Caesaris. Consulatum anno 51 a.C.n. gessit.

De familia[recensere | fontem recensere]

Ortus e nobilissima Claudiorum gente, e qua gente aliae familiae patriciae erant, ut Claudii Nerones, aliae vero plebeiae, ut Claudii Marcelli, qui in maioribus suis Marcum Claudium Marcellum illum numerabant, qui adversus Hannibalem secundo bello punico gloriose pugnaverat, Marcus Claudius Marcellus, de quo nunc agitur, erat patruelis consulis anni 50 a.C.n., Gai Claudii Marcelli, necnon frater consulis anni 49 a.C.n. eiusdem nominis.

De consulatu[recensere | fontem recensere]

Anno 54 a.C.n. praetor fortasse fuit ; consul certe anno 51 a.C.n. cum Servio Sulpicio Rufo. In consulatu de imperio proconsulari Caesaris in Gallia rettulit : censebat enim successorem ei dandun esse, quoniam ea provincia nunc pacata esset nec bellum usquam remaneret, etsi lege Pompeia Licinia anni 55 a.C.n. Caesaris imperium in quinquennium prorogatum erat. Praeterea negabat Caesari licere absentem consulatum petere, etsi per Pompeium Caesar id obtinuerat. At Caesar inimicorum insidias metuens si privatus Romam rediret, per intercessionem tribunorum sibi devotorum necnon per alterius consulis Servii Sulpicii auxilium impedivit ne ex Marcelli consulis propositis lex vel senatusconsultum fieret[1]. Item Marcus Marcellus civem ex colonia Novo Como virgis verberari iussit, ita ostendens quantum civitatem a Caesare donatam contemneret[2] (Caesar eam coloniam in consulatu suo anno 49 a.C.n. deduxerat).

In civili bello.[recensere | fontem recensere]

Primis vero diebus anni 49 a.C.n., in senatu, sententias quae rem Romanam in bellum civile praecipitabant non approbavit, sed censuit exspectandum esse dum exercitus satis validi libertatem deliberandi atque opinandi senatoribus redderent. Nihilo minus mox Pompeium fugientem in Graeciam secutus est, ita tamen ut minime proeliis vel bellicis rebus interesset. Post vero cladem Pharsali acceptam, Mytilenas in exsilium abiit (noluit enim in Africam pergere ad bellum renovandum cum Scipione et Catone). Ibi odio Caesaris magna cum dignitate remansit, litteris atque philosophiae deditus. Nam bonus orator erat, plus quam semel Milonem, Cicerone hortante, in iudiciis defenderat et ipse Cicero in Bruto suo scripsit Marcellum valde similem sui esse. Tandem mense Augusto anni 46 a.C.n., cum a cuncto senatu, tum maxime a Gaio Marcello, sobrino eius, exoratus Caesar Marco Marcello veniam ac reditum Romam in pristinam dignitatem concessit. Quo facto Cicero ita gavisus est, ut oratione adhuc exstante, Pro Marcello inscripta, gratias dictatori egerit, silentium intermittens, quod post reditum in senatu semper observaverat. Sed Marcellus, qui Caesarem rogare ipse noluerat, per aliquot menses cunctatus est, dum Cicero eum ad reditum litteris cohortatur. Tandem mense Maio anni 45 a.C.n., Romam rediens, a vetere collega in consulatu, Servio Sulpicio, qui tum proconsul Achaiae erat, honorifice acceptus, Athenis moratus est. Cum autem in Italiam tramissurus esset, in Piraeo a familiari suo quodam, P. Magio Chilone, non satis comperta de causa, occisus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 40.58-60.
  2. Appianus, Bell. civ. II,26. Plut., Caes. 29.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Appianus, libro secundo Bellorum civilium 26.
  • Caesar libro primo De Bello civili capitulo 2.
  • Cassius Dio, libro XL Historiae Romanae cap. 58-59.
  • Cicero, Brutus 248-251.
    • Pro Marcello.
    • libro quinto Epistularum ad Atticum, epistula 11 necnon libro nono ep. 1 et libro tertio decimo ep. 10.
    • libro quarto Epistularum ad familiares, epistulis 4 et 7 - 12, necnon libro sexto ep. 6 et libro quinto decimo ep. 9.
    • libro secundo Epistularum ad Quintum fratrem, ep. 3.
  • Hirtius, libro octavo De Bello Gallico capitulo 53.
  • Plutarchus, Caesar 29.
  • Suetonius, De vita Caesarum, in Vita Divi Iuli, capitulis 28-29.
  • Valerius Maximus, libro nono Factorum dictorumque memorabilium, 11,4.


Antecessores:
Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica et Gnaeus Pompeius Magnus III
Consul
51 a.C.n.
cum
Servio Sulpicio Rufo
Successores:
Lucius Aemilius Paullus et Gaius Claudius Marcellus