Gnaeus Pompeius Magnus

Obitus: 28 Septembris 48 a.C.n.; Pelusium
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Antistia, Aemilia, Mucia Tertia, Iulia, Cornelia
Proles: Gnaeus Pompeius Iunior, Sextus Pompeius, Pompeia Magna, Pompeia

Gnaeus Pompeius, appellatus Magnus, fuit ductor exercitus Romanus antiquus, ter consul et ter triumphator. In discordiis civilibus pro Sylla et adversus Sertorium pugnavit antequam rivalis exercitui Gai Iulii Caesaris ipse succumberet.
De familiaribus necessitudinibus
[recensere | fontem recensere]Gnaeus Pompeius e nobili familia Picena ortus erat, filius consulis anni 89 a.C.n., Gnaei Pompei Strabonis, viri Romanis ob avaritiam et latrocinia Bello Sociali commissa invisi[1]. Post eius mortem (87 a.C.n.) furti accusatus Pompeius coram iudicibus se purgare debuit.
Quinque uxores habuit Pompeius Magnus. Primo Antistiam, filiam praetoris qui iudicio de bonis Pompei praeerat, circa 86 uxorem duxit[2]. Post paucos annos eam repudiavit cogente dictatore Sylla, qui ut Pompeium artius sibi constringeret privignam suam Aemiliam, filiam uxoris Metellae et Aemilii Scauri prioris mariti eius consulis anni 115 a.C.n., apud eum collocare voluit quamvis praegnantem e marito Manio Acilio Glabrione. Quae post paucos menses in puerperio obiit[3].
Deinde Muciam Tertiam uxorem habuit, filiam Quinti Mucii Scaevolae, quae ei tres liberos peperit: Gnaeum, Sextum Pompeiamque quae Fausto Syllae, dictatoris filio nupsit. At cum diu in Asia bellaret Muciam solam Romae relictam palam seduxit Gaius Iulius Caesar. Quocirca cum illa quoque divortium fecit redux Pompeius[4].
Quartam velut primi triumviratus pignus habuit Iuliam, filiam Gai Iulii Caesaris antea Servilio Caepioni sponsam[5] , quae maritum multum adamasse dicitur[6]. At et illa in puerperio periit nec infans superfuit (mense septembri 54 a.C.n.). Eius funus fuit triumviratus funus et societatis inter Pompeium et Caesarem interitus.
Postremam duxit Corneliam Metellam, viduam Publii Licinii Crassi[7] eandemque filiam Quinti Metelli Scipionis[8], quem anno 52 collegam in consulatu sibi ipse elegit et qui generum in bello civili comitabatur atque Pompeio mortuo reliquas copias in Africa collegit ubi ad Thapsum a Caesare victus est.
De triumphis
[recensere | fontem recensere]Ter triumphavit Pompeius. Triumphus primus "ex Africa" die 12 Martii 79 a.C.n. celebratus est: revera non Afros vicit sed Gnaeum Domitium Ahenobarbum, Cinnae generum, aliosque Marianarum partium profugos qui in hanc provinciam salutem quaerebant[9]. Redux statim triumphare voluit sed dictator Sylla diu recusavit praecipue quia nec consul nec praetor exercitum duxerat[10], antequam manus postremo daret[11]. Tum Pompeius quadrigis elephantorum Urbem intrare voluit sed quia porta angustior erat equis albis contentus fuit[12]. Et milites obstrepentes quia non satis praemiorum acceperant repulisse narratur dicens triumpho se renuntiare malle quam eos adulari[13]. Ita non erubuit de Romanis triumphare.
Triumphus alter "ex Hispania" pridie Kalendas Ianuarias 71 a.C.n. celebratus est et postero die Kalendis Ianuariis 70 a.C.n. primum consulatum Pompeius inibat[14]. Iterum de Romanis triumphabat: etsi enim nonnullae gentes Ibericae cum Sertorio societatem fecerant revera Sertorium et successorem Perpennam vicerat reliquiasque Marianarum partium quae Sullanam civitatem recusabant.

Tertius triumphus ita magnificus et sumptuosus fuit ut per duos dies digeri debuerit (28/9 septembris 61) nec tamen omnia quae praeparata erant populo ostendi tempore deficiente potuerunt. Quattuordecim gentes victas enumerabat: praeter piratas fuerunt Pontus, Armenia, Syria, Iudaea, Arabia etc. Finis praeterea fuit belli Mithridatici quo Romani per triginta annos multa damna acceperant. Et in tabellis in pompa prolatis pecunia ingens in aerarium deposita et novae urbes (circiter 39) ab illo conditae legebantur[16]. Quod tamen maxime animadverterunt aequales nec umquam ante Pompeium cuiquam acciderat hoc fuit quod tribus triumphis Pompeius de tribus mundi partibus (Africa, Europa, Asia) tunc notis triumphasset atque velut orbem terrarum Romanis subegisset[17]. Posteris vero res postea gestas cogitantibus visum est tunc mori Pompeium optimum fuisse ne "magni nominis umbra"[18] fieret. Reliqua vita eius non tantum foeda sed etiam reipublicae Romanae perniciosa fuit postquam primum triumviratum cum Caesare et Crasso sociavit[19].
De quo vide etiam Triumphi Gnaei Pompei Magni.
Curriculum vitae
[recensere | fontem recensere]Pater Strabo filio velut hereditatem exercitum legavit quem in bello Sociali ducendum acceperat et post consulatum anni 89 retinuit successore per milites interfecto. Praeterea ipse dilectus in regione natali Picentina habebat. Bello civili primo cum pater tum postea filius ambigue egerunt usque ad Syllae in Italiam reditum. Tum Pompeius et ipse et tres legiones quibus imperabat Syllae praesto fuit, vix tres et viginti annos natus. Quod gratum illi fuit et Pompeius in Siciliam et Africam adversus Marianos ab eo missus Perpenam fugavit, Carbonem et Domitium Ahenobarbum vicit et interfecit[20]. Redux a Sylla imperator appellatur et cognomen Magnus ei confirmatur. Anno 79 de Africa triumphare Pompeio licuit quamquam nondum magistratum ullum cursus honorum gesserat.
Sylla mortuo adversus consulem Lepidum rerum potiri conantem pugnavit et eius legatum Marcum Iunium Brutum in Gallia Cisalpina victum et in fidem suam deditum perfide interfici iussit[21].
Vita
[recensere | fontem recensere]Gnaeus Pompeius stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, Gnaei Pompeii contubernalis, eum occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res iuveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuit custodiam. Terentius tum districtu ense, ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in media coniecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci reconciliavit. Pompeii consul sine collega a senatu nominatus, Caesari aemulus erat.
Pompeius eodem bello civili partes Sullae secutus, ita egit ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Sullae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illius magnus apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus, inter milites corpus exercebat. Cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Sullam iter intendit, non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus aut fudit, aut sibi adiunxit. Quem ubi Sulla ad se accedere audivit, egregiamque sub signis iuventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque salutavit imperatorem: deinceps ei venienti solebat assurgere de sella et caput aperire; quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.
Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone Sullae inimico occupatam reciperet. Carbo comprehensus, et ad Pompeium ductus est. Quem Pompeius, postquam acerbe in eum invectus fuisset, ad supplicium duci iussit. Tunc ille, qui ter consul fuerat, demisse ac muliebriter mortem extimuit: voce flebili petiit ut sibi alvum levare liceret, sicque brevem miserrimae vitae usuram rapuit, donec miles morae impatiens caput in sordido loco sedentis amputavit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium Siculae cuiusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset qua sibi adversata fuerat, exclamavit Sthenius, eum inique facturum si ob culpam unius omnes plecteret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus esset, "Ego, inquit Sthenius, qui meos cives ad id induxi." Tam libera voce delectatus Pompeius, omnibus et Sthenio ipsi pepercit.
Transgressus inde in Africam Pompeius, Iarbam Numidiae regem, qui Marii partibus favebat, bello persecutus est. Intra dies quadraginta hostem oppressit, et Africam subegit adolescens quattuor et viginti annorum. Tum ei litterae a Sulla redditae sunt, quibus iubebatur exercitum dimittere, et cum una tantum legione successorem exspectare. Id aegre tulit Pompeius paruit: tamen, et Romam reversus est. Revertenti incredibilis multitudo obviam ivit. Sulla quoque eum laetus excepit, et Magni cognomine appellavit: nihilominus Pompeio triumphum petenti restitit; neque ea re a proposito deterritus est Pompeius; aususque est dicere plures solem orientem adorare, quam occidentem: quo dicto innuebat Sullae potentiam minui, suam vero crescere. Ea voce audita, Sulla iuvenis constantiam admiratus, exclamavit: "Triumphet, triumphet." A Pompeio militari triumpho perfecto, titulum Magnum accipit.
Metello iam seni et bellum in Hispania segnius gerenti collega datus est Pompeius, ibique adversus Sertorium vario eventu dimicavit. In quodam proelio maximum subiit periculum: cum enim in eum vir vasta corporis magnitudine impetum fecisset, Pompeius manum hostis amputavit, sed multis in eum concurrentibus, vulnus in femore accepit, et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: illi scilicet equum Pompeii auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum vero praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeius illorum manus effugit. Altero proelio, cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, fususque esset Sertorii exercitus, is dixisse fertur: "Nisi ista anus supervenisset, ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem." Metellum anum appellabat, quia is iam senex ad mollem et effeminatam vitam deflexerat. Tandem Sortorio interfecto, Pompeius Hispaniam recepit.
Cum piratae maria omnia infestarent, et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos, cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus, et imprimis Quintus Catulus; qui cum in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Gnaeum Pompeium, sed non esse uni omnia tribuenda, adiecissetque: "Si quid ei acciderit, ecquemnam in eius locum substituetis?"
Acclamavit universa contio: "Te ipsum, Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, disposito per omnes maris recessus navium praesidio, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari collocavit. Nihil hac victoria celerius; nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.
Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus est, et in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum orat congredi cum hoste in locis ignotis. Quadam tamen noctu Mithridatem Pompeius aggressus est. Luna magno fuit Romanis adiumento: nam cum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium ordines pertinebant; unde decepti regii milites, in umbras tanquam in propinquum hostem tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Adversus eum filius Pharnaces rebellavit, quia, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit, quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicaminibus corpus firmaverat, a milite Gallo volens interfectus est.
Pompeius deinde Tigranem Armeniae regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad deditionem compulit; quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in regnum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere. Tandem rebus Asiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerunt Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam esset expertus iam senex. Pompeius effecit ut et magnitudinem et potentiam Senatus augeret.
A Caesare anno 48 a.C.n. apud Pharsalum victus in Aeqyptum fugit, atque die 28 Septembris eiusdem anni, Pelusii appulsus, necatus est. Inter interfectores et Lucius Septimius fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Velleius Paterculus II.21.4. Iulius Obsequens 56. Plutarchus, Vita Pompei 1.
- ↑ Vita Pompei 4.4-6.
- ↑ Vita Pompei 9.1-4.
- ↑ Vita Pompei 42.12-13. Suetonius, Divus Iulius 10.1. Cicero, Ad Atticum I.12.3
- ↑ Vita Pompei 47.10.
- ↑ Ibidem 48.8 et 49.4 et 53.1-4. Valerius Maximus IV.6.4. Dio Cassius XXXIX.32.2.
- ↑ Vita Pompei 74.6.
- ↑ Vita Pompei 55 qui hanc feminam litteratam laudabat.
- ↑ Vita Pompei 10-12
- ↑ Magistratum cum imperio non gerebat. Cf Titus Livius XXXI.20: exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet.
- ↑ Vita Pompei 14
- ↑ Vita Pompei 14.6. Plinius, Naturalis historia VIII.4.
- ↑ Vita Pompei 14.7.
- ↑ Vita Pompei 22.
- ↑ Babelon, Cornelia 61. Crawford 426/4. Nummus in Museo Britannico.
- ↑ Vita Pompei 45. Plinius, Naturalis historia VII.98-99 necnon XXXVII.13. Appianus, Mithridatica 116-117. Velleius Paterculus II.40.3.
- ↑ Cicero, Pro Balbo 4.9 et VI.16. Pro Sestio 129. Dio Cassius XXXVII.21. Quod idem in denariis suis celebrabat Faustus Stylla, Pompei gener.
- ↑ Lucanus, Pharsalia I.135. D. C. Feeney, "Stat magni nominis umbra.' Lucan on the Greatness of Pompeius Magnus", The Classical Quarterly, 1986: 239-243
- ↑ Vita Pompei 46.
- ↑ Vita Pompei 10-12. Valerius Maximus VI.2.8.
- ↑ Titus Livius, Periocha 90. Orosius V.22.17. Vita Pompei 16.
Fontes praecipui
[recensere | fontem recensere]
- Appianus, Bella civilia I-II et Mithridatica
- Caesar, De bello civili
- Cicero, Epistulae et orationes passim
- Dio Cassius, Historia Romana
- Lucanus, Pharsalia
- Plutarchus, Vita Pompei
- Sallustius, Historiae
- Titus Livius, Periochae
- Velleius Paterculus, Historiae
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Ernestus Baltrusch, Caesar und Pompeius, Darmstadii, 2004 Recensio critica
- Henricus Antonius Cornelius Chais Van Buren, Dissertatio historico-juridica inauguralis de Cn. Pompeio Magno, et de legibus ab eo latis..., Lugduni Batavorum, 1823
- Karl Christ, Pompeius : der Feldherr Roms ; eine Biographie, C.H. Beck, 2004 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Matthias Dingmann, Pompeius Magnus : Machtgrundlagen eines spätrepublikanischen Politikers, M. Leidorf, 2007 Recensio critica Altera recensio critica
- Mathias Gelzer, Pompeius. Lebensbild eines Römers, Stuttgart, Steiner, 2005 (prima editio 1948) Recensio critica
- Charles-Alban Horvais, "Pompée, les Italiens et le Sénat (de 62 à 49 av. J.-C.)", Vita Latina, 2017: 5-21
- John Leach, Pompey the Great, Routledge, 1978 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Alessandro Moretti, Crescere nella discordia : la vita di Pompeo, Bononiae, 2022 Nonullae paginae apud Guglum librorum
- Nicole Schemmel, Rhōmaiōn kratistos : die Rezeption des Pompeius in der römischen Kaiserzeit, Wellem Verlag, 2015
- Francesco Paolo Rizzo S. J., Le Fonti per la Storia della Conquista Pompeiana della Siria, Banca di Sicilia, 1963 Recensio critica Altera recensio critica
- Georg-Philipp Schietinger (curator), Gnaeus Pompeius Magnus : Ausnahmekarrierist, Netzwerker und Machtstratege : Beiträge zur Heidelberger Pompeius-Tagung am 24. September 2014, Marie Leidorf, 2019
- J. Van Ooteghem, Pompée le Grand, bâtisseur d'Empire, Bruxellis, 1954 Recensio critica
- Donata Villani, « Entre imitatio Alexandri et imitatio Herculis : Pompée et l’universalisme romain », Pallas, 2013: 335-350.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicicitatio citationes habet quae ad Gnaeus Pompeius Magnus spectant. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gnaeum Pompeium Magnum spectant. |
Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.
- "C. Pompeius Magnus" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 3 pp. 477-488
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
| Antecessores: Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus et Lucius Marcius Philippus |
Consul 55 a.C.n. cum Marco Licinio Crasso II |
Successores: Appius Claudius Pulcher et L. Domitius Ahenobarbus |
| Antecessores: Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus |
Consul 52 a.C.n. cum Quinto Caecilio Metello Pio Scipione Nasica |
Successores: M. Claudius Marcellus et Servius Sulpicius Rufus |