Roman numeral 10000 CC DD.svg

Marcus Vitruvius Pollio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Homo Vitruvianus, imago a Leonardo Vincio delineata, ex Pollione nominata est.

Marcus Vitruvius Pollio fuit architectus et scriptor Romanus saeculi primi a.C.n. Libro de architectura disputante innotuit.

Architectus, munitor machinatorque qui eadem Augusti aetate vixit. Miles in Gallia, Hispania, Graeciaque C. Iulio Caesare duce fuit. Quo facto, ob famam eius, Augustus ei mandavit ut machinas belli appararet. Huius officii gratia, opus suum componere potuit, et etiam ita gratiam habuit, ut totum librum De architectura Augusto dedicaret. Liber De architectura inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt, easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines.

Vitruvii De Architectura Libri Decem (De Architectura)[recensere | fontem recensere]

Vitruvius Latine scripsit tractatum De Architectura, qui hodie De Architectura Libri Decem denominatur. In prooemio libri primi, Imperatori Augusto suos libros devovit ut ei scientiam de commoditate aedificiorum daret. Videtur Vitruvium propositum Marci Vipsanii Agrippae restitutionum publicarum faciendarum rettulisse. Istud opus est solum de architectura magnum opus adhuc notum quod ex aevo antiquo permansit. Secundum Petrum Liukkonen, hoc opus "ex Renascentia Recenti artifices, philosophos, architectosque inspiravit, inter quos sunt Leo Baptista Alberti, Leonardus Vincius, et Michelangelus." Secundum magnum opus de architectura, recensus Librorum Decem Alberti, non usque ad 1452 scriptum est.

Clarus Vitruvius factus est in opere De Architectura quodcumque aedificium tres virtutes—firmitatem, utilitatem, venustatemque—praebere debere adfirmando. Hae nonnumquam Virtutes Vitruvianae aut Trinitas Vitruviana appellantur. Architectura naturam imitari debet, secundum Vitruvium. Ut nidos conficerent apes avesque, sic et homines domus ex materie naturali olim aedificavisse. Hanc aedificationis artem perficientes, Graeci ordines architecturae—Doricum, Ionicum, Corinthium—confabricati sunt. His ordinibus naturam proportionis rationisque intellegere inciperunt, et posthac reperierunt rationes corporis humani. Rationibus istis Vitruvius definiverat hominem Vitruvianum, quem Leonardus da Vinci posterius depinxit: corpus humanum circo quadratoque, exemplaribus principalibus geometricis ordinis cosmici, inscriptum. 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Marcus Vitruvius Pollio apud Vicifontem.