Langobardia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Longobardia (discretiva)

Wikidata-logo.svg Langobardia
Res apud Vicidata repertae:
Langobardia: insigne
Langobardia: vexillum
regio, cultural region
Civitas: Italia
Locus: 45°39′0″N 9°57′0″E
Situs interretialis

Gubernium

Praefectus: Attilio Fontana
Consilium: Regional Council of Lombardy

Vita

Incolae: 10 067 494
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Langobardia: situs

Langobardia[1] seu Longobardia,[2][1] Italiane Lombardia, est regio Italiae, incolis 10 023 876, in Italia septentrionali inter Alpes sinistramque Padi fluminis ripam sita. E montibus, vallibus, lacubus ad boream, e planitie ad meridiem spectante aequis fere partibus constituitur. Media regione iacet urbs capitalis Mediolanum. Inter regiones Italicas Langobardia industriis, fertilitate, frequentatione praecellit.

Appellationes[recensere | fontem recensere]

Nomen e Langobardis gente Germana immigrata trahitur, qui ab anno 568 regnum usque in 774 tenuerunt. A Romanis eadem regio, ab ipsis sed iam antea a Gallis obsessa, Gallia Transpadana nuncupata erat undecimamque Italiae Romanae regionem constituit.

"Langobardia" seu regnum Langobardorum saeculis VII et VIII florens ad omnem fere Italiam extendit. Post annum 754, dominio Paparum per donationem Pepini creato, id regnum in duas partes separatum est quarum borealior, agnomine Langobardia maior, ex Italia septentrionali una cum Tuscia, altera autem, minor nuncupata, e ducatubus Beneventano et Spoletano constetit. In his australioribus locis thema Langobardiae a Byzantinis breviter erectum est.

Aevo recentiori nuncupatio "Longobardiae" seu "Lombardiae" ad regionem intra limites strictiores, quam Langobardia maior, retractam attribuebatur, sed terris nonnullis comprehensis quae hodie in aliis regionibus includuntur. Longobardiae hoc sensu pars Cispadana appellata ducatus Mutinensem, Parmensem, Ferrariensem, ditionem Bononiensem et Montem Ferratum, at pars Transpadana ducatus Mantuanum et Mediolanensem cum ditionibus Veronensi et Vicentinae terrisque Pedemontii orientalibus comprehendit.

E quibus Longobardia superior ducatum Mediolanensem ad Montem Ferratum et Pedemontii partem coniunxit, sed Longobardia inferior alias terras omnes includit.[2] Langobardia aevi nostri, ex omnibus his terris haud plures quam Mediolanensem Mantuanumque ducatus retinens, anno 1815 creata est, nomine gubernium Mediolanense,[3] sub forma occidentalis partis regni Langobardiae et Venetiae. Langobardia ex isto gubernio in "compartimentum" regni Italici anno 1861, denuo in "regionem" rei publicae Italicae anno 1948 constituta est.

Situs[recensere | fontem recensere]

Langobardia e satellite picta. Larius lacus media imagine videtur

Langobardia ergo hodierna in duodecim provincias dividitur, scilicet Mediolanensem (cui status metropolitanus anno 2015 attributus est), Bergomatem, Brixianam, Cremonensem, Laudensem, Leucensem, Mantuanam, Modiciensem et Brigantinam, Novocomensem, Papiensem vel Ticinensem, Sundriensem, Varisiensem. Circumiacent Helvetiae pagi Ticinum ac Grisonia, Italiae regiones Tridentinum et Tirolis Athesina, Venetia, Aemilia et Romania, Pedemontium.

Langobardia sub climate paene mediterraneo iacet. Media planitie Padana sita vicinos Alpium montes etiam comprehendit et Resegone sive montem Serrada. Terras includit Brigantiam (vocabulum ductum e Celtico sermone), Insubriam, Laumellinam, Ultrapadanum Papiensem, Franciam Curtam. Sunt Brembiana vallis, Camunnica vallis, Clavenna vallis, Sabia vallis, Sariana vallis, vallis Ascina, Telina vallis, Trumplina vallis.

Flumina sunt Padus, Abdua, Brembius, Clesis, Olonna, Mincius, Ollius, Sarius, Sesites, Ticinus, Tretia, Sevexum. Lacus sunt potiores Benacus, Verbanus, Larius, Sebinus, minores Varisii lacus, Ceresius lacus, Comabii lacus, Eridius lacus, Eupilus lacus, Leucensis lacus, Monati lacus.

Urbi maximae principalique Mediolano, cui sunt fere 1 350 000 incolarum, proxime accedunt Brixia et Modicia necnon urbs Bergomensis, quarum una quisque plures quam centum milia incolarum protegit. Deinde Bustum Arsitium, Novum Comum, Baretium, Papia vel Ticinum, Cremona, Viglebanum, plures quam quinquaginta milia incolarum vindicant. Cum his suburbia Mediolanensia Sextus Lapis, Cinixellum, Ledegnanum, Galleratum, Rhaudum eadem lege contendunt. Addenda sunt provinciarum capita cui sunt minus quam 50 000 incolarum, videlicet Laus Nova, Leucum, Sundrium.

Historia[recensere | fontem recensere]

Illa aetate, quae ante hominum memoriam acta est, Langobardia iam incolebatur, sed quinto saeculo a.C.n. a Gallis et postea anno 222 a Romanis occupata est. Romano imperio iam deleto Langobardi VII saeculo p.C.n. advenerunt. Quibus saeculo IX a Francis, duce Carolo Magno, profligatis, "Langobardia maior" seu borealis Sacri Romani imperii pars facta est. Saeculo XII civitates Langobardae imperatori obsteterunt, ut suis legibus uterentur. Mox Mediolanum in dominorum potestatem cecidit. Mediolanensis ducatus saeculo XIV in Italiam septentrionalem pervasit et paene totam Langobardiam continebat.

Quinto decimo et sexto decimo saeculis Mediolani ager minor factus est et inter 1535 et 1700 annos a Hispanis rectus est. Langobardia in manus Austriae duodevicesimo saeculo et Francogalliae ineunte undevicesimo saeculo devenit; inter 1815 et 1859 annos Austria rediit, sed postea Langobardia Pedemontio inclusa est et Italiae coniunctae regio fieri potuit. A die 2 Iunii 1946, cum, suffragio populari indicto, Itali pro Re Publica contra Monarchiam suffragati essent, Italia Res Publica facta est.


Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Langobardia in Italia incolis frequentissima et ditissima regio est. Frumentum, zea, oryza et pabulum coluntur, quia haec regio magnis fossis inrigatur; boves et sues aluntur; caseus et vinum effunduntur. Alpina opera in electricam vim aquae motus vim mutant, ergo divitiae fabricis gignuntur: opificii textilibus, machinis, ferro, chemicae, medicamentis, sucis infectoribus, purgando oleo vivo, alimentis, ephemeridibus, libris, calceamentis et supelectilibus student. Mercatura et divitiarum administratio cum subvectionibus et cautionibus excoluntur; itinera et ambulationes in lacuum et montanas oppida fiant.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Viae
  • Lacuum "automobilis" via strata, via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada dei Laghi
  • Serenissima "automobilis" via strata, via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada Serenissima
  • Solis "automobilis" via strata, via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada del Sole
Transitus
Navicula

Navicula[5] (alia nomina:[5] Navicla, Navigia) in Langobardia sunt canales artificiales pro agricultura et navigatione.

Aeroportus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Lombardia, Gallia cisalpina, Langobardia, Longobardia [etc.]": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. 2.0 2.1 #Hofmannus
  3. "Gubernium Mediolanense": (p. 26 apud Google Books)
  4. Il borgo sull'alta riva. Castrum Ripaltae Siccae. Storia di Rivolta d'Adda dagli inizi al 1300. Di Eugenio Calvi
  5. 5.0 5.1 DIZIONARIO ETIMOLOGICO ONLINE

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Langobardia spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 45°39′0″N 9°57′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica