Roman numeral 10000 CC DD.svg

Litterae Theodiscae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Forum librorum Francofurtense (Frankfurter Buchmesse) 2008.

Litterae Theodiscae sunt litterae plerumque in Germania, Austria, Germanis Helvetiae Belgiique regionibus, Lichtensteno, et provincia Nauzanensi in Italia Theodisce conscriptae, operibus minoris momenti diasporae Germanicae alicubi non exclusis. Temporibus recentioribus plerumque lingua Theodisca normata scribuntur, sed nonnulla litterarum flumina dialectis (e.g. Alemannica) plus minusve moventur.

Litterae Theodiscae mediaevales sunt litterae in Germania scripta ex stirpe Carolingorum. Eruditi variis temporibus finem Theodiscarum medii aevi litterarum tribuunt, quorum Reformatio Protestantica (1517) est ultimum quod fieri potest. Aetas linguae Theodiscae superioris antiquae usque ad medium saeculum septimum undecimum superfuisse dicitur; clarissima illius temporis opera sunt Hildebrandslied ('Carmen Hildebrandis') et quoddam poema epicum heroicum Heliand ('Salvator') appellatum. Lingua Theodisca superior media saeculo duodecimo coepit, cuius magna opera sunt Der Ring ('Anulus', ca. 1410) et poemata Osvaldi Volkenstenensis et Ioannis Teplensis. Aetas baroca (in litteris Theodiscis, 1600–1720) fuit una e fecundissimis litterarum Theodiscarum temporibus. Litterae hodiernae Theodisce productae coeperunt in operibus auctorum Illuminismi (sicut Herder). Motus sensibilitatis annorum ex 1750 fere incipiens anno 1774 finivit cum Ioanne Volfgango Goethio Die Leiden des jungen Werther ('Dolores Verteri iuvenis') ederet. Motus Sturm und Drang et classicismus Vimariensis ducebantur a Goethio et Friderico Schiller. Romanticismus Germanicus saeculorum duodevicensimi exeuntis et undevicensimi ineuntis praevalebat.

Biedermeierana fuerunt scripta, musica, artes oculorum, designatioque interiorum annis inter 1815 (Consilium Vindobonense), annum qui finem bellorum Napoleonicorum commemorat, et 1848, annum rerum novarum Europaearum. Nasizmo saeculo vicensimo regnante, nonnulli auctores exsules facti sunt (Exilliteratur facientes), aliique sese censurae artium summiserunt, quae ratio emigratio interna (Innere Emigration) appellabatur. Praemium Nobelianum Litterarum usque ad 2009 tredecimis auctoribus Theodiscoloquentibus concessum erat (inter quos insigniter Thomas Mann, Hermannus Hesse, Guntherus Grass), tertium post auctores Anglice et Francogallice scribentis (quibus proprie sunt 27 et 14 praemia).

Renascentia Germanica et Reformatio[recensere | fontem recensere]

Inter auctores magni momenti Renascentiae et Reformationis saeculis quinto decimo exeunte et sexto decimo ineunte fuerunt:

Aetas Baroca[recensere | fontem recensere]

Aetas baroca (1600–1720) fuit unum e fecundissimis litterarum Theodiscarum temporibus. Multi scriptores horribiles belli triginta annorum experientias in poesi solutaque oratione dicebant. Casus Simplicissimi, iuvenis et credulus, in mythistoria Simplicio Simplicissimo Ioannis Iacobi Christoffel de Grimmelshausen,[1] facta est clarissima aetatis barocae fabula Theodisca. Martinus Opitz, caput primae poetarum scholae Silesianae, regulas puritatis linguae, stili, versus, rimae constituit. Andreas Gryphius et Daniel Caspar von Lohenstein tragoedias (Trauerspiele) Theodisce conscripserunt, saepe de thematibus classicis, saepissimeque violentissimas. Poemata religiosa, erotica, occasionalia Theodisce Latineque apparuerunt. Sibylla Ursula de Braunschweig-Lüneburg mythistoriam Die Durchlauchtige Syrerin Aramena ('Aramena, domina nobilis Syria') conscribere coepit, quae fuerit clarissima curiarum regalium mythistoria in litteris barocis Theodiscis; ab Antonio Ulrich fratre confecta, edita est a Sigmundo de Birken.[2][3]

Saeculum 18[recensere | fontem recensere]

Illuminismus[recensere | fontem recensere]

Sensibilitas[recensere | fontem recensere]

Aetas a criticis Germanis Empfindsamkeit ('Sensibilitas') appellata (annis 1750 ad annos 1770) operibus Friderici Amadei Klopstock (1724–1803), Christiani Fürchtegott Gellert (1715–1769), Sophiae de La Roche (1730–1807) innotuit. Quae Die Leiden des jungen Werther ('Dolores Wertheri iuvenis', 1774), prosperrimo Goethii libro, ad summum venit et finem cepit.

Sturm und Drang[recensere | fontem recensere]

Sturm und Drang fuit motus in litteris et musica qui ab annis 1760 exeuntibus ad annos 1780 ineuntis vigebant, quo subiectivitas singulorum hominum et praecipue extremi animi motus libere declarabantur contra limites rationalismi ab Illuminatione consociatisque aestheticarum elementis impositos. Ioannes Georgius Hamann philosophus habetur principalis huius notionis ideologus, cui Goethius ad tempus favebat, sed hoc genus scribendi cum Friderico Schillero deinde reiecit, motum classicismum Vimariensem appellatum incipiens.

Saeculum 19[recensere | fontem recensere]

Classicismus[recensere | fontem recensere]

Classicismus Vimariensis (Theodisce Weimarer Klassik et Weimarer Klassizismus) fuit culturalis et litterarius motus Europaeus, cuius praecepta maximi momenti primum a Goethio Schilleroque annis ab 1786 ad 1805 proponebantur.

Romanticismus[recensere | fontem recensere]

Novalis a pictore incognito pictus.

Romanticismus Germanicus fuit motus saeculis duodevicensimo exeunte et undevicesimo ineunte praevalens, qui paululum post rem gemellam Anglicam ortus est, primos annos Classicismus Germanicus sive Classicismus Vimariensis appellatus, cui re vera adversabatur. Contra gravitatem Romanticismi Anglici, motus Germanicus festivitate facetiisque innotuit, cum certo amore pulchritudinis. Primi romantici Germani novam artis, philosophiae, scientiaeque synthesin excogitare conabantur, ad integram medii aevi simplicitatem spectantes, sed magis magisque tenuitatem quam petebant agnoscebantur. Romanticismus Germanicus ad ultimum anxietates inter mundum quotidianum et irrationales supernaturalesque ingenii creatricis fictiones speciosas tractare coepit. Henricus Heine potissimum inquisitionem praeteritorum mediaevalium ut exemplar unitatis in arte societate reprehendebat.

Biedermeierana et Vormärz[recensere | fontem recensere]

Biedermeierana erant scripta, musica, artes oculorum, designatioque interiorum annis inter 1815 (Consilium Vindobonense), annum qui bella Napoleonica confecta commemorat, atque 1848, annum multarum rerum novarum Europaearum factarum, atque ab aetate romantica antecedente discrepabat. Usitati poetae Biedermeierani erant Annetta von Droste-Hülshoff, Adelbertus de Chamisso, Eduardus Mörike, Gulielmus Müller, quorum ultimi tres opera genuerunt quae in conspicuis compositionibus Roberti Schumann, Hugonis Wolf, Franciscique Schubert proprie posita sunt.

Germania iuvenis fuit laxus scriptorum Vormärz grex, qui ab anno 1830 ad annum 1850 fere vigebat. Qui grex, necessario motus iuvenum, motibus qui Franciam et Hiberniam ceperant et in Italia quoque orti erant similis erat. Eius suasores principales erant Carolus Gutzkow, Henricus Laube, Theodorus Mundt, Ludolphus Wienbarg; etiam Henricus Heine, Ludovicus Börne, et Georgius Büchner sodales habebantur. Circulus latior Willibaldum Alexis, Adolphum Glassbrenner, et Gustavum Kühne. comprehendit

Realismus et naturalismus[recensere | fontem recensere]

Saeculum 20[recensere | fontem recensere]

Annis a 1900 ad 1933[recensere | fontem recensere]

Nonnulli motus aesthetici litteras Theodiscae primis saeculi vicensimi decenniis afficiebant:

Germania Nazista[recensere | fontem recensere]

Nazismo in Europa ab anno 1933 regnante, nonnulli auctores in exsilium perrexerunt (Exilliteratur facientes), aliique sese censurae artium summiserunt (emigratio interna, Innere Emigration).

Annis a 1945 ad 1989[recensere | fontem recensere]

Saeculum 21[recensere | fontem recensere]

Multum ex poesis hodiernae Theodisce compositae in periodicis litterarum editur; exempli gratia, DAS GEDICHT poemata ex Germania, Austria, Helvetia, et Luxemburgo saltem viginti annos edidit.

Praemio Nobeliano laureati[recensere | fontem recensere]

Praemium Nobelianum Litterarum usque ad 2009 tredecim auctoribus Theodiscis concessum erat (inter quos Thomas Mann, Hermannus Hesse, Guntherus Grass), tertium post auctores Anglice et Francogallice scribentis (quibus proprie sunt 27 et 14 praemia). Auctores sequentes incolae Germaniae sunt, nisi aliter dicti:

Thomas Mann
(1875–1955)
Hermannus Hesse
(1877–1962)
Thomas Mann 1929.jpg Hermann Hesse 1927 Photo Gret Widmann.jpg

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Grimmelshausen, H. J. Chr. (1669) (Theodisce). Der abentheurliche Simplicissimus. Nuremberg: J. Fillion 
  2. Hilary Brown (2012). Luise Gottsched the Translator. Camden House. pp. 27-. ISBN 978-1-57113-510-0 
  3. Jo Catling (23 Martii 2000). A History of Women's Writing in Germany, Austria and Switzerland. Cambridge University Press. pp. 42–. ISBN 978-0-521-65628-3 .
  4. Cuadra, P. V. (2010). "Las traducciones al español de literatura intercultural alemana". Revista de Filología Alemana: 301–309 /
  5. Twenty-Third Annual Bibliography, Formula:Webarchive Max Kade Center for Contemporary German Literature in Washington University at St. Louis Missuria.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Forum librorum Francofurtense (Frankfurter Buchmesse) 2016.
Adelbertus von Chamisso.

Anglice scripta

  • Konzett, Matthias Piccolruaz. 2000. Encyclopedia of German Literature. Routledge.
  • Garland, Mary, et Henry Garland, eds. 1997. The Oxford Companion to German Literature. Ed. 3a. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Van Cleve, John W. 1986. The Merchant in German Literature of the Enlightenment. Chapel Hill: University of North Carolina Press.
  • Van Cleve, John W. 1991. The Problem of Wealth in the Literature of Luther's Germany. Camden House.
  • Watanabe-O’Kelly, Helen, ed. 1997. Cambridge History of German Literature. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press.

Theodisce scripta

  • Bernd Lutz, et Benedikt Jeßing, eds. 2010. Metzler Lexikon Autoren: Deutschsprachige Dichter und Schriftsteller vom Mittelalter bis zur Gegenwart. Ed. 4a. Stutgartiae et Vimariae.
  • Beutin, Wolfgang, et al. (1979) 2008. Deutsche Literaturgeschichte: von den Anfängen bis zur Gegenwart. Ed. 7a. Stutgartiae: Metzler. ISBN 3-476-02247-1.
  • Brenner, Peter J. 2004. Neue deutsche Literaturgeschichte: vom „Ackermann“ zu Günter Grass. Ed. 2a. Tubingae: Niemeyer. ISBN 3-484-10736-7.
  • Breuer, Theo. 2000. Aus dem Hinterland: Lyrik nach 2000. Sistig/Eifel: Edition YE. ISBN 3-87512-186-4.
  • Breuer, Theo, Kiesel, & Kastanie, eds. 2008. Von neuen Gedichten und Geschichten. Sistig/Eifel: Edition YE. ISBN 3-87512-347-6.
  • Brocan, George, et Jan Kuhlbrodt, eds. 2010. Umkreisungen: 25 Auskünfte zum Gedicht. Lipsiae: Poetenladen Literaturverlag.
  • Enzensperger, Manfred, ed. 2005. Die Hölderlin-Ameisen: Vom Finden und Erfinden der Poesie. Coloniae: Dumont.
  • Fricke, Gerhard, et al. 1988. Geschichte der deutschen Literatur. Ed. 20a. Paderborn: Schöningh.
  • Gigl, Claus J. 1999. Deutsche Literaturgeschichte: Abitur-Wissen. Friesing: Stark.
  • Grundmann, Hilmar. 2001. Deutsche Literaturgeschichte für Lehrer. Stuttgarter Arbeiten zur Germanistik, 394. Stutgartiae: Heinz.
  • Haerkötter, Heinrich. 2002. Deutsche Literaturgeschichte. Ed. 62a. Darmstadt: Winkler.
  • Martini, Fritz. (1991) 2003. Deutsche Literaturgeschichte: Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Ed. 19a. Stutgartiae: Kröner. ISBN 3-520-19619-0. Coloniae: Lizenzausgabe KOMET-Verlag. ISBN 3-89836-381-3.
  • Matt, Peter von. 1998. Die verdächtige Pracht: Über Dichter und Gedichte. Monaci: Hanser.
  • Nürnberger, Helmut. 2006. Geschichte der deutschen Literatur. Ed. 25a. Monaci: Bayerischer Schulbuch-Verlag.
  • Rötzer, Hans Gerd. 2000. Geschichte der deutschen Literatur: Epochen, Autoren, Werke. Ed. 2a. Bamberg: Buchner.
  • Rothmann, Kurt. 2001. Kleine Geschichte der deutschen Literatur. Ed. 17a. Stutgartiae: Reclam.
  • Sartorius, Joachim, ed. 1999. Mimima Poetica: Für eine Poetik des zeitgenössischen Gedichts. Coloniae: Kiepenheuer & Witsch.
  • Žmegačm Victor, ed. 2004. Kleine Geschichte der deutschen Literatur: Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Wiesbaden: Marix. ISBN 3-937715-24-X.

Anthologiae

  • Arnold, Heinz Ludwig, ed. 1999. TEXT+KRITIK: Lyrik des 20. Jahrhunderts.
  • Auffermann, Verena, et Hubert Winkels, eds. 2000–. Beste Deutsche Erzähler.
  • Bender, Hans, ed. 1978. In diesem Lande leben wir: Deutsche Gedichte der Gegenwart.
  • Bender, Hans. 1988. Was sind das für Zeiten: Deutschsprachige Gedichte der achtziger Jahre.
  • Browning, Robert M., ed. 1984. German poetry from 1750 to 1900. Praefatio Michael Hamburger. German Library. Novi Eboraci: Continuum. ISBN 0-8264-0283-6.
  • Buchwald, Christoph, et Uljana Wolf, eds. 2009. Jahrbuch der Lyrik 2009.
  • Conrady, Karl Otto, ed. 2008. Der Große Conrady: Das Buch deutscher Gedichte: Von den Anfängen bis zur Gegenwart.
  • Demetz, Peter, et W. T. H. Jackson, eds. 1968. An anthology of German literature, 800-1750. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall.
  • Harnisch, Antje, Anne Marie Stokes, et Friedemann Weidauer, eds. & conv. 1998. Fringe voices: an anthology of minority writing in the Federal Republic of Germany. Oxoniae et Novi Eboraci: Berg. ISBN 1859731279, ISBN 1859731325.
  • Hofmann, Michael, ed. 2008. Twentieth-Century German Poetry: An Anthology. New York: Farrar, Straus and Giroux. ISBN 0-374-53093-9.
  • Hofmannsthal, Hugo von, ed. (1912) 1979. Deutsche Erzähler I.
  • Kaschnitz, Marie Luise, ed. (1971) 1979. Deutsche Erzähler II.
  • Kerenski, Boris, et Sergiu Stefanescu. 1999. Kaltland Beat: Neue deutsche Szene.
  • Kutsch, Axel. 2009. Versnetze: Deutschsprachige Lyrik der Gegenwart.
  • Neumeister, Andreas, et Marcel Hartges, eds. 1996. Poetry! Slam! Texte der Pop-Fraktion.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Robertson, John George. 1911. "German Literature." Encyclopaedia Britannica. Vol. 11.
  • Sophie. Bibliotheca digitalis operum mulierum Theodiscoloquentium.