Realismus litterarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Realismus litterarius est inclinatio, primum in litteris Francicis medio saeculo undevicensimo incipiente oriens et tum scriptores saeculorum undevicensim exeuntis et vicensimi ineuntis attingens, ad vitam et societates aequaevas describendas ut fuerunt aut sunt. In generali realismi ingenio, scriptores realismi descriptiones praebere malebant agitationum et experientiarum quotidianarum et insulsarum, contra speciem miram vel similiter speciosam.

Fastigium[recensere | fontem recensere]

Traditur Honorius de Balzac (1799–1850) fuisse auctor ordinati in litteris Francicis realismi, per certa singula et personas redientis comprehensas.[1][2][3] Theodorus Dostoevskij, Leo Tolstoj, Gustavus Flaubert, et Ioannes Turgenev habentur a multis iudicibus fastigium modi realistici exprimere per inornatam orationem solutam congestumque certorum singulorum vitae quotidianae. In litteris Theodiscis, realismus saeculi undevicensimi nomine realismi poetici vel realismi burgi crevit, et inter figuras maiores sunt Theodorus Fontane, Gustavus Freytag, Gottfried Keller, Gulielmus Raabe, Adalbertus Stifter, et Theodorus Storm.[4] Inter scriptores realisticos sequentis fuerunt Benitus Pérez Galdós, Guido de Maupassant, Antonius Chekhov, Iosephus Maria de Eça de Queirós, Ioachim Maria Machado de Assis, Bolesław Prus, et sensu latiore, Aemilius Zola, cuius naturalismus consequens realismi saepe habetur.

Scriptores anglophoni[recensere | fontem recensere]

Middlemarch, mythistoria Georgii Eliot (1819–1880), pro magno traditionis realismi Anglici monumento est, praecipuum exemplum partium quas realismus saeculo undevicensimo egit cum crescens forum capitalisticum accommodaret. Gulielmus Dean Howells fuit primus scriptor Americanus qui aestheticam realisticam in litteras Civitatum Foederatarum intulit. Eius fabulae de vita optimatum divitum Bostoniae decennio post 1850 ab eruditis fictionis Americanae magni aestimantur. The Rise of Silas Lapham, eius mythistoria populo gratissima, hominem depingit qui per ironiam operam opesque ob errores suos perdit. Stephanus Crane etiam scriptor agnoscitur qui magnos realismi aspectus indagavit in fictione Americana, insigniter in fabulis "Maggie: A Girl of the Streets" et "The Open Boat."[5][6] Et mythistoria Jude the Obscure a Thoma Hardy scripta anno 1895 examplum realismi putatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Samuel Rogers, Balzac & The Novel (Novi Eboraci: Octagon Books, 1953).
  2. William W. Stowe, Balzac, James, and the Realistic Novel (Princetoniae: Princeton University Press, 1983). ISBN 0691065675.
  3. C. P. Snow, The Realists: Portraits of Eight Novelists (Macmillan, 1968). ISBN 0333244389.
  4. Sabine Becker, Bürgerlicher Realismus; Literatur und Kultur im bürgerlichen Zeitalter 1848-1900 (Tubingae: Francke, 2003). Sabine Becker, Bürgerlicher Realismus und Gründerzeit 1848-1890 (Monaci: Carl Hanser, 1996), ed Edward McInnes et Gerhard Plumpe.
  5. M. Fried, Realism, Writing, Disfiguration: On Thomas Eakins and Stephen Crane (Sicagi: University of Chicago Press, 1987).
  6. Aaron Sommers, Crane's Experiment in Misery.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baron, Christine, et Manfred Engel, eds. 2010. Realism/Anti-Realism in 20th-Century Literature. Rodopi. ISBN 9789042031159.
  • Fernández, David. 2008. Literatura Universal. Barcinonae: Almadraba. ISBN 9788483087039.
  • Ferrer Jordi, et Susana Cañuelo. 2002. Historia de la literatura universal. Barcinonae: Óptima. ISBN 849530032X.
  • Kearns, Katherine. 1996. Nineteenth-Century Literary Realism: Through the Looking-Glass. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521496063.
  • McMurray, William J. 1967. The Literary Realism of William Dean Howells. Carbondale: Southern Illinois University Press.
  • Picon, Gaëtan. 1958. Le roman et la prose lyrique au XIXe siècle. In Histoire des littératures, vol. 3. Encyclopédie de la Pléiade. Lutetiae: Gallimard.
  • Smith, Mack. 1995. Literary Realism and the Ekphrastic Tradition. University Park: Pennsylvania State University Press. ISBN 027101329X.
  • Villanueva, Darío. 1997. Theories of Literary Realism. Conv. Mihai I. Spariosu et Santiago García Castañón. Albaniae: State University of New York Press. ISBN 0791433277, ISBN 0791433285.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]