Theodorus Mommsen

Obitus: 1 Novembris 1903; Charlottenburg
Patria: Imperium Germanicum, Regnum Borussiae, Dania
Officium
Munus: antiquitatis classicae historicus, numismatist, iuris peritus, diurnarius, legal historian, scriptor, professor, politicus, epigrapher, philologus classicus, archaeologus classicus, Rerum gestarum scriptor, Germanist
Patronus: Alma Mater Lipsiensis, Universitas Turicensis, Academia Scientiarum Borussica, Frederick William University, Universitas Humboldtiana Berolinensis, Universitas Wratislaviensis
Consociatio
Familia
Proles: Karl Mommsen
Memoria
Sepultura: Dreifaltigkeitskirchhof II

Christianus Matthias Theodorus Mommsen[1] (natus Gardingii in oppido Slesvicensi die 30 Novembris 1817; mortuus Castris Carlottianis, nunc dimidia pars regionis urbanae Berolini 1 Novembris 1903) fuit epigraphus, philologus, rerum gestarum scriptor, editor Germanicus.
Mommsenius princeps eorum erat, qui saeculo undevicensimo ad studia antiquorum temporum populi Romani accesserunt. Eius alma mater est Academia Holsatorum Chiloniensis. Quae cum ita essent, inde ab 1861 ex cathedra in Universitate Berolinensi Romanas antiquitates professus Universitatis Wratislaviensis, deinde Almae Universitatis Humboldtianae Berolinensis, et in re publica etiam versatus iuris praesertim Romani peritissimus erat.
Condidit autem corpus illud Inscriptionum Latinarum. Pro De rebus gestis populi Romani, magno opere anno 1902 inscripto, Mommsenius primus e scriptoribus Germanis praemio litteraturae Nobeliano laureatus est. Sedecim liberorum Mommsenius pater fuit, cuius filiam nomine Mariam Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff philologus in matrimonium duxit.
Etiam socius Academiae Scientiarum Borussicae nepos Gulielmus Mommsen et pronepotes Ioannes et Wolfgangus Iustinus Mommsen historici fuerunt. Fratres Augustus et Tycho paedagogi erant.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Mommsen spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Teuchos • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Notae[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |