Fridericus de Schlegel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fridericus de Schlegel.

Carolus Gulielmus Fridericus de Schlegel (natus Hannoverae die 10 Martii 1772; mortuus Dresdae die 12 Ianuarii 1829) fuit philosophus Germanus atque vir litterarum et historiaeque more Romantico studiosus.

Frater Augustus Gulielmus de Schlegel, philologus et indologus, uxor autem Dorothea Schlegel fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Negotiatoris officii discendi causa Lipsiae fuit antequam studiorum superiorum faciendorum consilium caperet. Itaque Gottingam una cum fratre petivit. Lipsiam anno 1791 reversus biennio post iuris scientias reliquit quippe qui litteris artibusque patere mallet. Ante omnia ei Graecia antiqua cordi fuit: se Ioannem Ioachimum Winckelmann alterum fieri voluit. Commentationum eorum bonitas tamen semper claudicabat. Anno 1794 Dresdam iit et scriptum praetitulatum »Von den Schulen der griechischen Poesie« publicavit. Similia mediocris valoris secuta sunt. Anno 1796 fratrem Ienensem adiit ad litteras philosophiasque recentiores cognoscendas. Fridericus Schillerus autem ei inimicus factus est recensionibus malis laesus. Econtra Ioannes Fichtius atque Ioannes Volfgangus Goethius eum valde alliciebant et ei venerationem exigerunt.

Mense Iulio 1797 cum fratre Berolinum venit ubi periodicum "Athenäum" editum est. In foliis istis res eius multae positae sunt quibus etiam theoriam poeseos Romanticismo recentiori servientis fundamenta describere temptavit.[1]. Berolini cognovit Dorotheam, filiam Moyses Mendelssohn, uxorem mercatoris Simonis Veit. Divortio cum marito anno 1798 facto ista mulier cum Schlegel porro vivere praetulit. Mythistoria lubrica »Lucinde« in fragmentis amores auctoris tradit.

Mense Augusto 1800 Ienae docens privatus factus est et anno 1802 Dresdam iit. Inde Lutetiam ire fas fuit ut collectiones artificiorum Parisiensium diligenter spectarentur. Iam antea in rebus tragoediam spectantibus opera data est: sed operi »Alarkos« (Berolini 1802) successus infelix erat Goethio favente. Schlegel in Franciae capite linguis Persicae et Hindicae studuit diaria »Europa« editurus. Mense Aprili 1804 nuptiae cum Dorotheae celebratae sunt, quae paulo ante fidem protestanticam acceperat. Tum itum est Coloniam Agrippinam ad praelectiones philosophicas faciendas fratribus Boisseréet invitantibus. Hic Romanticimus magis magisque crescens animum catholicum in Schlegel ita inflammavit, ut mense Aprili 1808 cum uxore conversioni ad fidem Catholicam annueret. Eodem anno opus magnum »Sprache und Weisheit der Inder« in lucem prolatum est quod linguisticam comparativam promovebat. Paulo post Vindobonam migravit ubi consiliarius aulicus in litteris nominatus est. Proclamationes politicae multae a Schlegel confectae sunt. In praetoriis archiducis Caroli moderabatur periodicum militare "Österreichische Zeitung" (sive "Armeezeitung"); pace probrosa anno 1809 cum Napoleone contracta maeror atque inertia denuo praevalebant et rebus ex spiritalibus refocilatum est. Schlegel ipse animum rursus ad studia litterarum, historiae, philosophiae direxit unde cyclus praelectionum hieme annorum 1810 et 1812 Vindobonae habitus testimonium bonum perhibet.

In opere »Geschichte der alten und neuen Literatur« (Vindobonae 1815) multa in iuventute nimis alacri enuntiatum reprehendebatur: econtra Dante et Calderón exemplo essent. Anno 1814 eques ordinis papalis a Christo nominati factus est. Annis inter 1815 et 1818 Francofurti res Austriacas officialiter exponebat. Schlegel homo politicus anno 1819 cum Clemente Metternich Italiam petivit antequam Vindobonae iterum studiis litterarum vacaret. Ibi annis iner 1820 et 1823 periodicum »Concordia« edidit: ibi flagitabatur omnium christianarum confessionum reditus in gremium catholicum. Schlegel in opere »Philosophie des Lebens« de epulis bonis philosophabatur. Anno 1827 Vindobonae de historiae philosophia cursus habuit et autumno 1828 Dresdae visus est praelectiones de linguisticis factum. Quod inceptum autem morte interruptum est.

Editionem operum Novalis quoque curavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ...die allein unendlich ist, wie sie allein frei ist und das als erstes Gesetz anerkennt, daß die Willkür des Dichters kein Gesetz über sich leide.