Ludolphus Wienbarg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ludolphus Wienbarg
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Decembris 1802; Altona
Obitus: 2 Ianuarii 1872; Sliasvig
Patria: Germania

Officium

Munus: scriptor, diurnarius, criticus litterarum
Quaestiones de lingua Saxonica a Wienbarg tractatae

Christianus Ludolphus vulgo Christian Ludolf Wienbarg (natus die 25 Decembris 1802 Altonae, mortuus die 2 Ianuarii 1872 Sliasvigi) scriptor Germanicus fuit. Sodalis in motu Germaniae iuvenis fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Kieliae et Bonnae theologiae et philosophiae studebat antequam in urbe ad Mare Balticum sita habilitationem anno 1834 adipisceretur. Sed ibi tantummodo semestre tempus praelectiones de aesthetica et litteris Theodiscis habuit. Inde Francofurti, ad Rhenum fluvium, in Helgolandia et ab annis 1830 exeuntibus Hamburgi vixit.

Lex de interdicendis scriptis sodalium, qui in Germania iuveni sese congregaverant, et cursui honorum nocuit et Ludolphum contristavit. Wienbarg Hamburgi moderator et auctor commentariorum horum erat: »Literarische und kritische Blättern der Börsenhalle«, »Hamburger neue Zeitung«, »Altonaer Merkurs«. Stipendia meruit annis 1848 et 1849 cum Slesvicum et Holsatia bello flagravit.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Opus eius magnum cogitationibus fecundis plenum nuncupatur »Ästhetische Feldzüge« (Hammoniae 1834) abundanter notionibus modernis litterariis praesentans. Quod quasi complebant »Die neueste Literatur« (Manhemii 1835) et »Wanderungen durch den Tierkreis« (Manhemii 1835). Adeptiones linguisticas recentiores vulgo explicaturus erat in opusculo pretioso »Geschichtliche Vorträge über altdeutsche Sprache und Literatur« (Hammoniae 1838). Liber »Holland in den Jahren 1831 und 1832« (Hammoniae 1833) itineraria »Reisebilder« Henrici Heine utique imitabatur cum diarium »Tagebuch von Helgoland« (Hammoniae 1838) sensus intimos lyricos puros patefaceret atque demonstraret. Postea veniebant »Darstellungen aus den schleswig-holsteinischen Feldzügen« (Kieliae 1850–1851), »Das Geheimnis des Worts« (Hammoniae 1852) et liber historicus »Geschichte Schleswigs« (Hammoniae 1862).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]