Sophia de La Roche

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sophia de La Roche
Res apud Vicidata repertae:
Sophia de La Roche: imago
Nativitas: 6 Decembris 1730, 6 Septembris 1731; Kaufbeuren
Obitus: 18 Februarii 1807; Offenbachium ad Moenum
Patria: Germania
Nomen nativum: Marie Sophie von La Roche

Officium

Munus: scriptor, Symposiarchus, editor

Familia

Genitores: Georg Friedrich von Gutermann; Regina Barbara von Unold
Proles: Maximiliane Brentano

Sophia de La Roche (nata Kaufbeuren die 6 Decembris 1731; mortua Offenbachii die 18 Februarii 1807) fuit scriptrix Germanica.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filia cuiusdam medici Augustae Vindelicum erudita est. Postea diu Biberach in oppido in avi domo, postea apud Wieland praedicatorem sibi familiarem vitam degit. Iste vir eam in litteras Theodiscas introduxit, atque eam utique inflammavit. Attamen ligamina ista iterum relaxabantur quamvis numquam instantia intellectualis abesset. Anno 1754, Georgio Michaeli Frank de Lichtenfels nupsit, qui scripserat Briefe über das Mönchswesen (1771), qui anno 1762 latifundia apud maecenatem Stadion moderabatur et politicis Augustae Trevirum consulebat. Domus eius mox conventui intellectualium Thal-Ehrenbreitstein apud Confluentiam se praebuit.

Cum dominus Laroche anno 1780 sese retraxisset, ambo Spirae latentes vixerunt, postea autem Offenbachii. Ibi naturae concessit dominus Laroche anno 1789.

Uxor autem eius ibi remanens itinera multa fecit, e.g. anno 1799 Vimariam. Mythistoriae et familiarum historiunculae epistulares vi poetica egebant, sensus omnes attingentes. Denique maxime plausum est operi a Wieland edito Geschichte des Fräuleins von Sternheim (Lipsiae 1771).

Mentionis quoque digna sint haec: Moralische Erzählungen (Lipsiae 1782); Geschichte von Miß Long (1789); Schönes Bild der Resignation (Lipsiae 1795) et Melusinens Sommerabende (edidit Wieland Salinis Saxonicis anno 1806).

Filia eius Maximiliana, qui Clementem Brentanto peperit, valde movit Goethium.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]