Jump to content

Novalis

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Novalis (discretiva).
Wikidata Novalis
Res apud Vicidata repertae:
Novalis: imago
Novalis: imago
Novalis: subscriptio
Novalis: subscriptio
Nativitas: 2 Maii 1772; Wiederstedt
Obitus: 25 Martii 1801; Leucopetra
Patria: Electoratus Saxoniae
Nomen nativum: Georg Friedrich Philipp von Hardenberg

Familia

Genitores: Heinrich Ulrich Erasmus von Hardenberg;
Coniunx: no value
Familia: Hardenberg

Memoria

Sepultura: Alter Friedhof
Domus Leucopetrae in qua Novalis anno 1801 obiit

Novalis est cognomen ab ipso electum Georgii Friderici Philippi Baronis de Hardenberg (natus Oberwiederstedt in Electoratu Saxonia die 2 Maii 1772; mortuus Leucopetrae in Saxonia die 25 Martii 1801) fuit philosophus, scriptor, poeta ac mineralogus Germanicus aetate ut dicitur Romantica et mystica.

Eius cippus in pristino coemeterio et hodierno viridario urbano Leucopetrae

Domi a familiaribus Novalis educatus est secundum ideas pietismi. Anno 1789 discipulus gymnasii Islebiae fuit, antequam anno 1790 Ienae studiosus factus est. Ibi convenit Fridericum Schiller et philosophum Carolum Leonardum Reinhard. Post diem festum Sancti Michaelis anni 1791 Lipsiae fuit, ubi consuetudinem contraxit cum Friderico Schlegel. Anno 1792 iuribus Wittenbergae studuit. Ad res administratorias in praxi discendas anno 1794 ad Bad Tennstedt (in Thuringiam, in Circulum Unstrut-Hainich) sese contulit. Apud Greußen-Grüningen (Circuli Kyffhäuser) Sophiam de Kühn (1782-1797), puellam duodecim annorum, vidit. Cuius imago longissimum tempus sub nimbo romantico splendebat. Indagatores interim eam magis sobriam reddiderunt. Sponsalia celebrata sunt mense Martio anni 1795. Morte eius valde praecoci Novalis in intima anima maxime concussus est.

Auditor salinarum Leucopetram iit. Annis ab 1797 ad 1799 Fribergae artibus metallicis in academia apud mineralogum inclutissimum Abraham Gottlob Werner studuit. Sponsalia altera ibidem vere anni 1800 cum Iulia, filia summi ministae Ioannis Friderici Gulielmi de Charpentier celebrata sunt. Tum Novalis coronatus est princeps administratorius fodinarum Thuringiensium. Quem honorem propter aegritudinem pulmonum qua inde a pueritia laboraverat implere non iam potuit.

Gravitudo artificis

[recensere | fontem recensere]

Novalis dum erat Leucopetrae, commercium epistulare et conventus cum circulo Romanticismi Ienensis (Schlegel, Aloysius Tieck) habuit. Imprimis eum inspiraverunt Ioannes Fichtius eiusque philosophia. Saepissime inflammabatur animus istius theosophi profundi et sic dicti prophetae scholae Romanticismi. Ei cordi erat ut unum fierent vita poiesis scientiae religio. Cui proposito nemo alius poeta tantopere deditus erat. Eius interminata mythistoria praetitulata »Heinrich von Ofterdingen« testimonium optimum de his omnibus perhibet. Sed opes ingeniumque tamen ideis laudandis non semper sufficiebant: continuo quaeritur? in ista fabula Milesia "flos caeruleus" quidam. Immo verus fructus odoris floralis in lectoribus vix est, cum perpulchrae sint cantilenae variae et historiunculae de amore inter Henricum et Mathildem. Multa in operibus Novalis obscura manent, qui a diebus claris strepentibusque nos trahit ad noctes mysticas (»Hymnen an die Nacht«). Religio auctoris christiana, quae ecclesia non eget, prospere feliciterque in opere praetitulato »Geistliche Lieder« monstratur. Opera omnia Novalis ediderunt anno 1802 ipsi Tieck et Fridericus de Schlegel.

  • Hymnen an die Nacht (1797, 1800) - Hymni ad Noctem
  • Blütenstaub (1798) - pollen
  • Die Lehrlinge zu Sais (1798-1799) - tirones Sais [in Aegypto vulgo Sa el-Hagar]
  • Die Christenheit oder Europa (1799) - Christianitas seu Europa
  • Geistliche Lieder (1799) - Carmina spiritualia
  • Marienlieder (1799) - Carmina Mariae dedicata
  • Heinrich von Ofterdingen (1798-1801, 1802) - Hinricus de Ofterdingen.

Compositiones musicae opera Novalis continentes

[recensere | fontem recensere]
  • Unus ex admiratoribus huius poetae et philosophi fuit Hugo Distler. Qui, annis 1941 et 1942 Aetates Mundi ("Die Weltalter"), oratorium pacis et opus postumum, scribens, mythum aureae aetatis et Cassandram aeschyleam cum nonnullis sententiis ex opere Novalis Die Christenheit oder Europa coniunxit, incipientibus hisce verbis: "Tam diu sanguis per Europam manabit, dum nationes terribilem suum animadvertant furorem, qui perperam eas circumagat, et, sancta musica percussae et placatae, varia cum commixtione aras pristinas adeant et opera pacis sibi proponant et magnum supra acies fumantes festum pacis lacrimosissime celebrent."[1]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Leonardo V. Arena, La filosofia di Novalis, Milano: Franco Angeli 1987.
  • Fausto Cercignani, Novalis, Milano 2002.
  • William A. O’Brien, Novalis: Signs of Revolution. Durham: Duke University Press, 1995.
  • Wolfgang Hädecke: Novalis. Biographie. Hanser, München 2011.
  • Kristin Pfefferkorn, Novalis: A Romantic's Theory of Language and Poetry. New Haven: Yale University Press 1988.
  • Heinz Ritter-Schaumburg: Der unbekannte Novalis. Friedrich von Hardenberg im Spiegel seiner Dichtung. Sachse & Pohl, Göttingen 1967.
  • Gerhard Schulz: Novalis. Leben und Werk Friedrich von Hardenbergs. C. H. Beck, München 2011.
  • Herbert Uerlings: Friedrich von Hardenberg, genannt Novalis: Werk und Forschung. Metzler, Stuttgart 1991.
  • Mario Zanucchi: Novalis: Poesie und Geschichtlichkeit. Die Poetik Friedrich von Hardenbergs. Schöningh, Paderborn 2006.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Theodisce "Es wird so lange Blut über Europa strömen, bis die Nationen ihren fürchterlichen Wahnsinn gewahr werden, der sie im Kreise herumtreibt, und von heiliger Musik getroffen und besänftigt zu ehemaligen Altären in bunter Vermischung treten, Werke des Friedens vornehmen und ein großes Friedensfest auf den rauchenden Walstätten mit heißen Tränen gefeiert wird." Eadem verba leguntur in folio a sodalibus Albae Rosae anno 1942 effuso.

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Novalem spectant.
Vide Novalis in Victionario.