Prosa
Vide etiam paginam fere homonymam: Prosa (dea)

Prosa oratio (prosa, vel prorsa, etymo pro-versa, i.e. 'quae procedit usque ad finem lineae') est oratio soluta, scilicet metro soluta ac libera. Aliquando dicta quoque est pedestris oratio. Similis est sermoni cotidiano et opponitur poesi, quae metro sive versibus sive aliis artificiis a prosa distinguitur.
Prosa saepissime ad res disceptandas notionesque legendas adhibetur. Ergo accommodata est libris, diurnis, magazinis, encyclopaediis, mediis electronicis (radioni, televisioni), pelliculis, epistulis, historiae, philosophiae, biographiae, multisque aliis communicationis generibus.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Dickey, Eleanor, et Anna Chahoud, edd. Colloquial and Literary Latin. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2010.
- Norden, Eduard. Die antike Kunstprosa vom VI. Jahrhundert v. Chr. bis in die Zeit der Renaissance, 9a editio. Stutgardiae: Teubner, 1983.
- Wilkinson, L. P. Golden Latin Artistry. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 1963.
Nexus interni
Nexus Externi[recensere | fontem recensere]
- De Prosa latina, Timothy J. Moore (anglice)
- De Compositione latina, James O'Donnell (anglice)
![]() |
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |