Gustavus Kühne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gustavus Kühne
Res apud Vicidata repertae:
Gustavus Kühne: imago
Nativitas: 21 Decembris 1806, 27 Decembris 1806; Magdeburgum
Obitus: 20 Aprilis 1888, 22 Aprilis 1888; Dresda
Patria: Germania
Nomen nativum: Ferdinand Gustav Kühne

Officium

Munus: auctor, criticus litterarum, diurnarius, scriptor

Ferdinandus Gustavus, vulgo Ferdinand Gustav Kühne (natus Magdeburgi die 27 Decembris 1806; mortuus Dresdae die 22 Aprilis 1888), fuit scriptor et poeta Germanicus et sodalis motus Germaniae iuvenis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Berolini philosophiae studiis vacavit Hegelio et Schleiermacher inflammantibus. Ad tempus symbolas dedit foliis Preußische Staatszeitung et annis inter 1835 et 1842 Lipsiae fuit moderator commentariorum qui Zeitung für die elegante Welt inscribebantur. Inter motionis Germaniae Iuvenis, sodales aequam mentem servabat. Praeter poesim Gedichte (Lipsiae 1831) novellas plures in lucem protulit, e.g. Novellen (Berolini 1831), Die beiden Magdalenen (Lipsiae 1833), Eine Quarantäne im Irrenhaus, aus den Papieren eines Mondsteiners (Lipsiae 1835), Klosternovellen (Lipsiae 1838), Die Rebellen von Irland (Lipsiae 1840). Postea sequebatur mythistoria elegantissima Die Freimaurer (Francofurti 1854).

Poetica citata autem superant scripta eius critica, e.g. Weibliche und männliche Charaktere (Lipsiae 1838), Sospiri, Blätter aus Venedig (Brunsvici 1841), Porträts und Silhouetten (Hannoverae 1843), Mein Karneval in Berlin (Brunsvici 1843) et praesertim Deutsche Männer und Frauen (Lipsiae 1851). Successum minus felicem habuerunt dramata Isaura von Kastilien, Kaiser Friedrich III. et Die Verschwörung von Dublin, cum magis plauderetur aemulationi Schillerianae Demetrius.

Lipsiae inde ab anno 1846 periodicum a domino Lewald acceptum disponebat cui titulus Europa, Chronik der gebildeten Welt. Anno 1856 enim Dresdam commigravit.

Tunc edita sunt haecce: Mein Tagebuch in bewegter Zeit (Lipsiae 1863); Christus auf der Wanderschaft (Lipsiae 1870; satura contrapapalis), Römische Sonette (Lipsiae 1869), Wittenberg und Rom, Klosternovellen aus Luthers Zeit (Berolini 1876) et Romanzen, Legenden und Fabeln: Neue Gedichte (Dresdae 1880).

Opera omnia Gesammelte Schriften Lipsiae annis inter 1862 et 1867 in tomis duodecim edita sunt. Post mortem prelo mandabantur Empfundenes und Gedachtes: Lose Blätter aus Gustav Kühnes Schriften (edidit Edgarus Pierson, Dresdae 1890). Kuhne genus scribendi perlucidum servabat, cui tamen saepe tractatio perfecta afuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gustavum Kühne spectant.