Dialecti Theodiscae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula anni 1880 regiones demonstras, ubi lingua Theodisca in usu erat (regione Baltica, plagis linguae Theodiscae ad Volgam et trans mare sitis exceptis). Lingua Batava linguae Saxonicae aequata ad linguam Theodiscam numeratur.

Dialecti Theodiscae in duo linguarum genera divisae sunt: in dialectos Theodiscas altas et in dialectos linguae Saxonicae.

Divisio principalis dialectorum secundum Lineam Benrathensem fieri solet: dialecti Saxonicae, quae consonantium mutatione Theodisca tactae non sunt, ab hac linea in septentrionem versus in usu sunt, dialecti Theodiscae altae in meridie, ubi consonantium mutatio Theodisca erat in effectu.

Situs ac discrimen principale dialectorum[recensere | fontem recensere]

Ad linguam Theodiscam altam omnes dialecti Germanicae occidentales in continente pertinent, quae Medio Aevo ineunte Consonantium mutatione Theodisca affectae sunt (Alemannica; Bavarica; Franconica orientalis, media, Rhenana; Theodisca media orientalis). Dialecti, quae hac consonantium mutatione non (sive paene) affectae sunt, Latine lingua Saxonica, Theodisce ab Aevo Novo ineunte "Niederdeutsch" ("Theodisca humilis sive inferior") nominantur.

Dialecti Theodiscae altae iterum in Theodiscae mediae et Theodiscae superiores dividuntur. Limes inter eas hodie plerumque isoglossis nominibus Linea Spirensis (Appel/Apfel-linea) in occidente ac Linea Germersheimensis (Pund/Pfund-Linea) definitur.

Linea Benrathensis ac Linea Spirensis usque ad annum 1945
Linea Germersheimensis usque ad annum 1945

Sive linguae Saxonicae sive linguae Theodiscae altae Continuum dialectorum efficiunt. in plurimis dialectis Theodiscis mediis ac superioribus consonantium mutatio tantum partim facta est.

Divisio dialectorum[recensere | fontem recensere]