Lectiones Autumnales Erfordienses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Litterarum societas quae Erfurter Herbstlese inscribitur curat ex anno 1997 Lectiones Autumnales Erfordienses ab illustribus auctoribus peragendas. Adscribuntur totius Germaniae notissimis praelectionum seriebus. Ex anno 2007 exstant spectacula minora vere addita. Rarissime etiam aliis in anni partibus praelectiones tales fiunt, sed semper Erfordiae, in Thuringiae capite.

Historia[recensere | fontem recensere]

A mense Octobri usque ad mensem Decembrem fiunt apparatus isti veniuntque librorum amici tota e Thuringia. Prima vice, anno 1997, erant decem lectiones et Marcellum Reich-Ranicki auscultatum apparuerunt circa 700 personae. Textibus lectis is entheus in honorario hospitum libro notavit: "Vivant autumnalia Erfordiensia!" Annis sequentibus auctus est numerus lectionum et vulgus magis magisque postulavit. Anno 2000 erant iam 22 lectiones a 5000 auscultatorum frequentatae; culmen interim erat annus 2009, quo plus quam 15 000 libros magni aestimantes visitaverunt 65 spectacula.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Idea post omnia ita simpliciter adumbrari potest: scriptores legant e libris suis, nisi impediti sunt. Hoc casu invitantur histriones. Magni ponderis sunt libri de politicis et fabulae Milesiae, cum programmata specialia infantibus offerantur. Contingit quoque, ut themata propria res omnes destinent (e.g. ars coquinaria athleticave, res periegeticae). Curatoribus in animo est spectacula fieri quam diversissimis in locis: congrua enim sunto loca ad ea, de quibus agitur in singulis libris praesentatis.

Tempore currente fama tantopere crevit, ut auctores ipsi petebant accipi in numero praelecturorum. Veniebant Erfordiam annis proximis celeberrimi scriptores velut: Guntherus Grass, Christa Wolf, Armin Mueller-Stahl, Daniel Kehlmann, Rafik Schami, Ionathan Franzen, Hannelore Hoger, Uwe Tellkamp, Donna Leon, Tschingis Aitmatow, Zeruya Shalev, Martina Gedeck, Roger Willemsen, Iulia Franck, Franciscus Schätzing, Rüdiger Safranski, Hellmuth Karasek.

Moderatores[recensere | fontem recensere]

Mense Maio 2011 obiit ex inopinato Michael John qui inde ab initio cuncta disposuerat. Istius viri decessus salutem Lectionum periclitatus est, quippe qui fuisset earum praeco publicus ab omnibus notus. Diligebatur dominus John et a collaboratoribus in situ et a spectatoribus et ab auctoribus. Nihilominus consilium inierunt fore ut res continuaturae essent. Mentionem facere oportet et de pluribus aliis institutis, quibus gratias agere debetur, en: Stadtwerke Erfurt Gruppe, taberna libraria Hugendubel, deversorium IBB Hotel Erfurt, Studiorum universitas Erfordiensis. Petrus Glotz, refundatae universitatis primus rector, ipse litterarum amore arsus, inde ab initio succurrerat. Mensa argentaria Sparkasse Mittelthüringen praesertim praelectiones vernas fovere solet. Acta diurna TLZ et TA auxiliantur necnon stationes radiophonicae/televisificae MDR. Praeterea collaboratio fit cum operibus fundatis politicis, casis editricibus, bibliotecis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]