Ingeborg Bachmann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ingeborg Bachmann (Claudifori)

Ingeborg Bachmann (nata die 25 Iunii 1926 Claudifori, mortua die 17 Octobris 1973 Romae) philosopha atque scriptrix Austriaca fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis de philosophia Oeniponte, Graecii et Vindobonae perfectis doctoratu de Martini Heidegger ideis perscrutandis laureatus est. Eventus felix primus tamquam auctrix Graecii fuit, quando cum scriptoribus in turba Gruppe 47 congregatis praelectionem habere occasio data est. Annis inter 1953 et 1957 in Italia vitam degebt, ex anno 1965 Romae. Annis inter 1958 et 1963 consuetudines optimas cum Maximiliano Frisch contraxerat. Anno 1952 autem amicitiam cum musicographo Ioanne Guarnerio Wenze colebat, unde cooperationes valde frugiferae ortae sunt in fabulae libellis scribendis.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

In poeseos initio rhythmi liberi lingua exactissima praevalebant ad exprimendum angorem de exsistentia ob res contemporaneas infesta et ad evocandos renisus (»Die gestundete Zeit«, 1953; »Anrufung des Großen Bären«, 1956). In poematibus quaestum est de libertate et amore - praesertim etiam e amoris visione feminea, e.g. in historia »Das dreißigste Jahr« (1961) et in mythistoria praetitulata »Malina« (1971): ibi mulier quaedam vane identitatem femineam in mundo masculo servare tentat atque retentat. Quae fabula Milesia opus unum finitum est in incepto mortis generibus describendis (Todesartenprojekt). Hactenus citentur et fragmenta mythistorica post mortem anno 1979 edita quibus tituli »Der Fall Franza« et »Requiem für Fanny Goldmann«. Quibus ultimis textibus Ingeborg Bachmann ceryx et praeco feminismi facta est.

Loci similes etiam in dramatibus radiophonicis inveniuntur inter quae mentionis dignissimum opusculum »Der gute Gott von Manhattan« (1958) cum technica audibili satis moderna. Insuper commentarios et criticas commentationes (scientificas) de litteris exaravit. Interpretata est opera Iosephi Ungaretti Itali et Thomae Wolfe Americani.

Honores[recensere | fontem recensere]

Anno 1964 Praemium Georgio Büchner dicatum accepit. Ex anno 1977 Claudifori quotannis praemium pro ea ipsa nominatum adiudicatur.

Opera alia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ingeborg Bachmann spectant.