Duodecim tabulae
Jump to navigation
Jump to search
Duodecim tabulae,[1] in Digestis lex duodecim tabularum,[2] sunt exempla legis antiquissimae Romanorum, quae traduntur ab anno 451 ad 450 a decemviris legibus scribundis compositae esse. Nullum exemplar harum legum exstat, sed ex variis textibus plurimae leges restitui possunt.
Historiographia[recensere | fontem recensere]
Sic traditur apud Livium: consulatu modo pristino de legibus non divulgasse, quas solum pontifices patriciique novissent, et praeterea severissime in plebem actum esse; Terentilium vero anno 462 hortatum ut publice vulgaretur, ne leges plebs ignoraret; cui patricios strenue et diutius obstetisse; sed circiter 451 primos decemviros creatos esse, ut leges perscriberent.
Notae[recensere | fontem recensere]
Editiones cum commentario[recensere | fontem recensere]
- 1616 ː Iacobus Gothofredus, Fragmenta XII. Tabularum suis nunc primum tabulis restituta probationibus notis, Heidelbergae, typis Iohannis Lancelloti. Prima haec editio ordinem fragmentorum ab editoribus hodiernis etiamnunc observatum instituit, ordinem non scientifice quidem probatum sed tralaticium. Auctor hoc opus historico Iacobo Augusto Thuano dedicabat.
- 2018 ː Michel Humbert, La loi des XII tables ː édition et commentaire. Rome : École française de Rome.
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- Michèle Ducos,L'influence grecque sur la loi des Douze Tables, Parisiis, Presses universitaires de France, 1978.
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vide Duodecim tabulae apud Vicifontem. |
- The Roman Law Library (Yves Lassard, Alexandr Koptev).
De Roma antiqua