Aulus Manlius Cn.f. Vulso
Aulus Manlius Cn.f. Vulso[1] (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi 5 a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Filius eius Marcus Manlius Vulso anno 420 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 474 a.C.n. Vulso una cum Lucio Furio Medullino consulatum gessit et bellum adversus Veientes paravit. Sed his petentibus indutiae in annos quadraginta datae frumento stipendioque imperato[2]. A senatu idcirco ei ovatio decreta est. Eodem anno cum collega Medullino legem agrariam a tribunis plebis rogatam prohibebat. Itaque anno proximo a Gnaeo Genucio accusatus est. Sed non damnatus est, quod tribunus antea necatus est[3]. Anno sui consulatus et cives Romani numerati sunt: Fuerunt tum 103.000[4]. Anno 454 a.C.n. inter legatos fuit, qui, ut instituta Graecorum cognoscerent, a senatu eo missi sunt[5]. Anno 451 a.C.n. etiam inter decemviros legibus scribundis electus est[6].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 54 eum Gaium nominat.
- ↑ loc. cit. § 1
- ↑ loc. cit. §2
- ↑ Dionysius Halycarnessensis IX 36
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, III 33,3
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 827
Antecessores: Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Nautius Sp.f. Rutilus (aut Rufus) |
Consul 474 a.C.n. cum Lucio Furio Medullino |
Successores: Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus III et Vopiscus Iulius C.f. Iullus |